Gefunden 1501 Ergebnisse für: Dei
Quotquot autem acceperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius, (Evangelium secundum Ioannem 1, 12)
Altera die videt Iesum venientem ad se et ait: “Ecce agnus Dei, qui tollit peccatum mundi. (Evangelium secundum Ioannem 1, 29)
Et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 34)
et respiciens Iesum ambulantem dicit: “Ecce agnus Dei”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 36)
Respondit ei Nathanael: “Rabbi, tu es Filius Dei, tu rex es Israel!”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 49)
Et dicit ei: “Amen, amen dico vobis: Videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 51)
Respondit Iesus et dixit ei: “Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit desuper, non potest videre regnum Dei”. (Evangelium secundum Ioannem 3, 3)
Respondit Iesus: “Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei. (Evangelium secundum Ioannem 3, 5)
Qui credit in eum, non iudicatur; qui autem non credit, iam iudicatus est, quia non credidit in nomen Unigeniti Filii Dei. (Evangelium secundum Ioannem 3, 18)
Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur; non enim ad mensuram dat Spiritum. (Evangelium secundum Ioannem 3, 34)
Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. (Evangelium secundum Ioannem 3, 36)
Respondit Iesus et dixit ei: “Si scires donum Dei, et quis est, qui dicit tibi: “Da mihi bibere”, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 10)