Gefunden 1501 Ergebnisse für: Dei
Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter et dixit: “Ignis Dei cecidit e caelo et ussit oves puerosque consumpsit, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi”. (Liber Iob 1, 16)
Factum est autem, cum quadam die venissent filii Dei, ut starent coram Domino, venit quoque Satan inter eos, ut staret in conspectu eius. (Liber Iob 2, 1)
Qui ait ad illam: “Quasi una de stultis mulieribus locuta es! Si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non suscipiamus?”. In omnibus his non peccavit Iob labiis suis. (Liber Iob 2, 10)
“Numquid homo Dei comparatione iustificabitur, aut factore suo purior erit vir?”. (Liber Iob 4, 17)
Quia sagittae Omnipotentis in me sunt, quarum venenum ebibit spiritus meus; et terrores Dei militant contra me. 5 Numquid rugiet onager, cum habuerit herbam? Aut mugiet bos, cum ante praesepe plenum steterit? (Liber Iob 6, 4)
Forsitan vestigia Dei comprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem reperies? (Liber Iob 11, 7)
Numquid consilium Dei audisti et tibi attrahis sapientiam? (Liber Iob 15, 8)
Numquid parum tibi sunt consolationes Dei? Et verbum lene tecum factum? (Liber Iob 15, 11)
Auferetur germen domus illius, detrahetur in die furoris Dei. (Liber Iob 20, 28)
Domus eorum securae sunt et pacatae, et non est virga Dei super illos. (Liber Iob 21, 9)
quia, donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis, (Liber Iob 27, 3)
Docebo vos manum Dei, quae Omnipotens habeat, nec abscondam. (Liber Iob 27, 11)