Mosaico decorativo

Gefunden 1501 Ergebnisse für: Dei

  • et primitias ciborum nostrorum et libaminum nostrorum et poma omnis ligni, vindemiae quoque et olei, afferemus sacerdotibus ad gazophylacium Dei nostri, et decimam partem terrae nostrae Levitis. Ipsi Levitae decimas accipient ex omnibus civitatibus agriculturae nostrae. (Liber Nehemiae 10, 38)

  • Erit autem sacerdos filius Aaron cum Levitis in decimis Levitarum colligendis, et Levitae offerent decimam partem decimae in domo Dei nostri ad gazophylacium thesauri. (Liber Nehemiae 10, 39)

  • Ad gazophylacium enim deportabunt filii Israel et filii Levi primitias frumenti, vini et olei; et ibi erunt vasa sanctificata et sacerdotes, qui ministrabant, et ianitores et cantores. Et non dimittemus domum Dei nostri. (Liber Nehemiae 10, 40)

  • Saraia filius Helciae filius Mosollam filius Sadoc filius Meraioth filius Achitob princeps domus Dei; (Liber Nehemiae 11, 11)

  • et Sabethai et Iozabad super omnia opera, quae erant forinsecus in domo Dei, de principibus Levitarum; (Liber Nehemiae 11, 16)

  • Et praefectus Levitarum in Ierusalem Ozi filius Bani filius Hasabiae filius Matthaniae filius Michae de filiis Asaph, cantores in ministerio domus Dei. (Liber Nehemiae 11, 22)

  • Et principes Levitarum Hasabia, Serebia, Iesua, Bennui et Cadmihel et fratres eorum coram eis, ut laudarent et confiterentur iuxta praeceptum David viri Dei per vices suas; (Liber Nehemiae 12, 24)

  • et fratres eius Semeia et Azareel, Malalai, Galalai, Maai, Nathanael et Iudas et Hanani cum musicis David viri Dei; et Esdras scriba ante eos et in porta Fontis. (Liber Nehemiae 12, 36)

  • Steteruntque duo chori laudantium in domo Dei, et ego et dimidia pars magistratuum mecum. (Liber Nehemiae 12, 40)

  • et servierunt in ministerio Dei sui et in ministerio purificationis simul cum cantoribus et ianitoribus iuxta praeceptum David et Salomonis filii eius; (Liber Nehemiae 12, 45)

  • In die autem illo lectum est in volumine Moysi, audiente populo, et inventum est scriptum in eo quod non debeant introire Ammonites et Moabites in ecclesiam Dei usque in aeternum, (Liber Nehemiae 13, 1)

  • Ante hoc autem erat Eliasib sacerdos, qui fuerat praepositus in gazophylacio domus Dei nostri et proximus Thobiae; (Liber Nehemiae 13, 4)


"A mulher forte é a que tem temor de Deus e faz a vontade de Deus." São Padre Pio de Pietrelcina