Mosaico decorativo

Gefunden 1501 Ergebnisse für: Dei

  • Et statuerunt sacerdotes in ordinibus suis et Levitas in vicibus suis in ministerium Dei in Ierusalem, sicut scriptum est in libro Moysi. (Liber Esdrae 6, 18)

  • Et fecerunt sollemnitatem Azymorum septem diebus in laetitia, quoniam laetificaverat eos Dominus et converterat cor regis Assyriae ad eos, ut adiuvaret manus eorum in opere domus Domini, Dei Israel. (Liber Esdrae 6, 22)

  • ipse Esdras ascendit de Babylone et ipse scriba velox in lege Moysi, quam dedit Dominus, Deus Israel. Cumque manus Domini Dei eius esset super eum, dedit ei rex omnem petitionem eius. (Liber Esdrae 7, 6)

  • In primo die mensis primi coepit ascendere de Babylone et in primo die mensis quinti venit in Ierusalem, iuxta manum Dei sui bonam super se. (Liber Esdrae 7, 9)

  • “Artaxerxes rex regum Esdrae sacerdoti, scribae legis Dei caeli, salutem. (Liber Esdrae 7, 12)

  • A facie enim regis et septem consiliatorum eius missus es, ut visites Iudaeam et Ierusalem secundum legem Dei tui, quae est in manu tua, (Liber Esdrae 7, 14)

  • Et omne argentum et aurum, quodcumque inveneris in universa provincia Babylonis simul cum oblationibus sponte oblatis a populo et a sacerdotibus pro domo Dei sui, quae est in Ierusalem, (Liber Esdrae 7, 16)

  • igitur studiose eme de hac pecunia boves, arietes, agnos et oblationes et libamina eorum et offer ea super altare templi Dei vestri, quod est in Ierusalem. (Liber Esdrae 7, 17)

  • Sed et, si quid tibi et fratribus tuis placuerit de reliquo argento et auro ut faciatis iuxta voluntatem Dei vestri, facite. (Liber Esdrae 7, 18)

  • Vasa quoque, quae dantur tibi in ministerium domus Dei tui, trade in conspectu Dei in Ierusalem. (Liber Esdrae 7, 19)

  • Sed et cetera, quibus opus fuerit in domum Dei tui, quantumcumque necesse est ut expendas, dabitur ab aerario regis. (Liber Esdrae 7, 20)

  • Et ego Artaxerxes rex statui atque decrevi omnibus custodibus arcae publicae, qui sunt trans flumen, ut quodcumque petierit a vobis Esdras sacerdos, scriba legis Dei caeli, absque mora detis (Liber Esdrae 7, 21)


"Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor". São Padre Pio de Pietrelcina