Gefunden 1501 Ergebnisse für: Dei
Misit itaque vir Dei ad regem Israel dicens: “Cave, ne transeas in loco illo, quia ibi Syri in insidiis sunt”. (Liber II Regum 6, 9)
Misit rex Israel ad locum, quem dixerat ei vir Dei et de quo praemonuerat eum, et observavit se ibi non semel neque bis. (Liber II Regum 6, 10)
Consurgens autem diluculo minister viri Dei egressus est viditque exercitum in circuitu civitatis et equos et currus nuntiavitque ei dicens: “Heu, domine mi, quid faciemus?”. (Liber II Regum 6, 15)
Dixit autem Eliseus: “Audite verbum Domini. Haec dicit Dominus: In tempore hoc cras modius similae uno statere erit, et duo modii hordei statere uno in porta Samariae”. (Liber II Regum 7, 1)
Respondens dux, super cuius manum rex incumbebat, homini Dei ait: “Si Dominus fecerit etiam cataractas in caelo, numquid poterit esse, quod loqueris?”. Qui ait: “Videbis oculis tuis et inde non comedes”. (Liber II Regum 7, 2)
Et egressus populus diripuit castra Syriae; factusque est modius similae statere uno, et duo modii hordei statere uno iuxta verbum Domini. (Liber II Regum 7, 16)
Porro rex ducem illum, in cuius manu incumbebat, constituit ad portam; quem conculcavit turba in introitu, et mortuus est iuxta quod locutus fuerat vir Dei, quando descenderat rex ad eum. (Liber II Regum 7, 17)
Factumque est secundum sermonem viri Dei, quem dixerat regi, quando ait: “Duo modii hordei statere uno erunt, et modius similae statere uno hoc eodem tempore cras in porta Samariae”; (Liber II Regum 7, 18)
quando responderat dux ille viro Dei et dixerat: “Etiamsi Dominus fecerit cataractas in caelo, numquid fieri poterit, quod loqueris?”, et dixerat ei: “Videbis oculis tuis et inde non comedes”. (Liber II Regum 7, 19)
Quae surrexit et fecit iuxta verbum hominis Dei et vadens cum domo sua peregrinata est in terra Philisthim septem annis. (Liber II Regum 8, 2)
Rex autem loquebatur cum Giezi puero viri Dei dicens: “Narra mihi omnia magnalia, quae fecit Eliseus”. (Liber II Regum 8, 4)
Venit quoque Eliseus Damascum, et Benadad rex Syriae aegrotabat. Nuntiaveruntque ei dicentes: “Venit vir Dei huc”. (Liber II Regum 8, 7)