Gefunden 560 Ergebnisse für: De Filiis Iesse
Qui dixerunt regi: “De filiis viri, qui attrivit nos et cogitavit delere nos ita ut ne unus quidem nostrum residuus esset in cunctis finibus Israel, (Liber II Samuelis 21, 5)
Sed filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam, eruntque comedentes in mensa tua; occurrerunt enim mihi, quando fugiebam a facie Absalom fratris tui. (Liber I Regum 2, 7)
et erat sapientior cunctis hominibus, sapientior Ethan Ezrahita et Heman et Chalchol et Darda filiis Mahol et erat nominatus in universis gentibus per circuitum. (Liber I Regum 5, 11)
In arca autem non erat aliud nisi duae tabulae lapideae, quas posuerat in ea Moyses in Horeb, quando pepigit Dominus foedus cum filiis Israel, cum egrederentur de terra Aegypti. (Liber I Regum 8, 9)
Universum populum, qui remanserat de Amorraeis et Hetthaeis et Pherezaeis et Hevaeis et Iebusaeis, qui non erant de filiis Israel, (Liber I Regum 9, 20)
De filiis autem Israel non constituit Salomon servire quemquam, sed erant viri bellatores et ministri eius et principes et pugnatores eius et praefecti curruum et equitum. (Liber I Regum 9, 22)
de gentibus, super quibus dixit Dominus filiis Israel: “Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras; certissime enim avertent corda vestra, ut sequamini deos earum”. His itaque copulatus est Salomon amore; (Liber I Regum 11, 2)
Genuitque ei soror Taphnes Genubath filium et ablactavit eum Taphnes in domo pharaonis, eratque Genubath habitans apud pharaonem cum filiis eius. (Liber I Regum 11, 20)
Et fecit fana in excelsis et sacerdotes de extremis populi, qui non erant de filiis Levi. (Liber I Regum 12, 31)
Et ascendit super altare, quod exstruxerat in Bethel, quinta decima die mensis octavi, quem finxerat de corde suo; et fecit sollemnitatem filiis Israel et ascendit super altare, ut adoleret. (Liber I Regum 12, 33)
Et ait filiis suis: “Sternite mihi asinum”. Qui cum stravissent, ascendit (Liber I Regum 13, 13)
Vocavit autem rex Israel omnes seniores terrae et ait: “Animadvertite et videte quoniam insidietur nobis; misit enim ad me pro uxoribus meis et filiis et pro argento et auro, et non abnui”. (Liber I Regum 20, 7)