Gefunden 956 Ergebnisse für: David Scriptor Fetus
Saul autem dedit Michol filiam suam uxorem David Phalti filio Lais, qui erat de Gallim. (Liber I Samuelis 25, 44)
Et venerunt Ziphaei ad Saul in Gabaa dicentes: “Ecce David absconditus est in colle Hachila, quae est ex adverso solitudinis”. (Liber I Samuelis 26, 1)
Et surrexit Saul et descendit in desertum Ziph, et cum eo tria milia virorum de electis Israel, ut quaereret David in deserto Ziph. (Liber I Samuelis 26, 2)
Et castrametatus est Saul in colle Hachila, quae erat ex adverso solitudinis in via. David autem habitabat in deserto; videns autem quod venisset Saul post se in desertum, (Liber I Samuelis 26, 3)
Et surrexit David et venit ad locum, ubi erat Saul. Cumque vidisset locum, in quo dormiebat Saul et Abner filius Ner princeps militiae eius, Saulem dormientem in carragine et reliquum vulgus per circuitum eius, (Liber I Samuelis 26, 5)
ait David ad Achimelech Hetthaeum et Abisai filium Sarviae fratrem Ioab dicens: “Quis descendet mecum ad Saul in castra?”. Dixitque Abisai: “Ego descendam tecum”. (Liber I Samuelis 26, 6)
Venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte et invenerunt Saul iacentem et dormientem in carragine et hastam fixam in terra ad caput eius, Abner autem et populum dormientes in circuitu eius. (Liber I Samuelis 26, 7)
Dixitque Abisai ad David: “Conclusit Deus hodie inimicum tuum in manus tuas; nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel, et secundo opus non erit”. (Liber I Samuelis 26, 8)
Et dixit David ad Abisai: “Ne interficias eum; quis enim extendit manum suam in christum Domini et innocens erit?”. (Liber I Samuelis 26, 9)
Et dixit David: “Vivit Dominus quia Dominus percutiet eum, aut dies eius veniet, ut moriatur, aut in proelium descendens peribit. (Liber I Samuelis 26, 10)
Tulit ergo David hastam et scyphum aquae, qui erat ad caput Saul, et abierunt; et non erat quisquam, qui videret et intellegeret et vigilaret, sed omnes dormiebant, quia sopor Domini irruerat super eos. (Liber I Samuelis 26, 12)
Cumque transisset David ex adverso et stetisset in vertice montis de longe, et esset grande intervallum inter eos, (Liber I Samuelis 26, 13)
