Gefunden 1148 Ergebnisse für: David And Saul
et de oblatis, quos dederant David et principes ad ministeria Levitarum, ducentos viginti viros; omnes hi suis nominibus recensiti sunt. (Liber Esdrae 8, 20)
Et portam Fontis restauravit Sellum filius Cholhoza princeps pagi Maspha; ipse aedificavit eam et texit et statuit valvas eius et seras et vectes et murum piscinae Siloae iuxta hortum regis et usque ad gradus, qui descendunt de civitate David. (Liber Nehemiae 3, 15)
Post eum restauravit Nehemias filius Azboc princeps dimidiae partis vici Bethsur usque contra sepulcra David et usque ad piscinam, quae repleta est, et usque ad domum Fortium. (Liber Nehemiae 3, 16)
Et principes Levitarum Hasabia, Serebia, Iesua, Bennui et Cadmihel et fratres eorum coram eis, ut laudarent et confiterentur iuxta praeceptum David viri Dei per vices suas; (Liber Nehemiae 12, 24)
et fratres eius Semeia et Azareel, Malalai, Galalai, Maai, Nathanael et Iudas et Hanani cum musicis David viri Dei; et Esdras scriba ante eos et in porta Fontis. (Liber Nehemiae 12, 36)
Processerunt per gradus civitatis David in ascensu muri super domum David et usque ad portam Aquarum ad orientem. (Liber Nehemiae 12, 37)
et servierunt in ministerio Dei sui et in ministerio purificationis simul cum cantoribus et ianitoribus iuxta praeceptum David et Salomonis filii eius; (Liber Nehemiae 12, 45)
quia in diebus David et Asaph ab exordio erant catervae cantorum et carmina laudis et actionis gratiarum Deo. (Liber Nehemiae 12, 46)
Et cum essem in regione mea in terra Israel et cum essem iunior, omnis tribus Nephthali patris mei recessit de domo David patris mei et ab Ierusalem civitate, quae est electa ex omnibus tribubus Israel; et sanctificatum est templum habitationis Dei et aedificatum est in ipsa, ut sacrificarent omnes tribus Israel in omnes generationes saeculi. (Liber Thobis 1, 4)
PSALMUS. David, cum fugit a filio suo Absalom. (Liber Psalmorum 3, 1)
Magistro chori. Fidibus. PSALMUS. David. (Liber Psalmorum 4, 1)
Magistro chori. Ad tibias. PSALMUS. David. (Liber Psalmorum 5, 1)