Gefunden 771 Ergebnisse für: Coram Deo
vigilate et custodite, donec appendatis coram principibus sacerdotum et Levitarum et ducibus familiarum Israel in Ierusalem, in habitaculis domus Domini”. (Liber Esdrae 8, 29)
Domine, Deus Israel, tua clementia superstites sumus sicut die hac! Ecce coram te sumus in delicto nostro; non enim stari potest coram te propter hoc”. (Liber Esdrae 9, 15)
fiat auris tua auscultans, et oculi tui aperti, ut audias orationem servi tui, quam ego oro coram te hodie, die et nocte pro filiis Israel servis tuis, et confiteor pro peccatis filiorum Israel, quibus peccaverunt tibi. Ego quoque et domus patris mei peccavimus, (Liber Nehemiae 1, 6)
Factum est autem in mense Nisan, anno vicesimo Artaxerxis regis, dum biberet, levavi vinum et dedi regi; non enim eram ingratus coram eo. (Liber Nehemiae 2, 1)
et dixit coram fratribus suis et optimatibus Samariae: “Quid Iudaei faciunt imbecilles? Num hoc conceditur eis? Num, quia sacrificant, complebunt in una die? Numquid vivificare poterunt lapides de acervis pulveris, qui combusti sunt?”. (Liber Nehemiae 3, 34)
Ne operias iniquitatem eorum, et peccatum eorum coram facie tua non deleatur, quia offenderunt te coram aedificantibus. (Liber Nehemiae 3, 37)
Sed et laudabant eum coram me et verba mea nuntiabant ei; et Thobias mittebat epistulas, ut terreret me. (Liber Nehemiae 6, 19)
Attulit ergo Esdras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum cunctisque, qui poterant intellegere, in die prima mensis septimi. (Liber Nehemiae 8, 2)
Et aperuit Esdras librum coram omni populo — super universum quippe populum eminebat — et, cum aperuisset eum, stetit omnis populus. (Liber Nehemiae 8, 5)
Et invenisti cor eius fidele coram te et percussisti cum eo foedus, ut dares terram Chananaei, Hetthaei et Amorraei et Pherezaei et Iebusaei et Gergesaei, nempe ut dares semini eius; et implesti verba tua, quoniam iustus es. (Liber Nehemiae 9, 8)
Et venerunt filii et possederunt terram, et humiliasti coram eis habitatores terrae Chananaeos; et dedisti eos in manu eorum et reges eorum et populos terrae, ut facerent eis, sicut placebat illis. (Liber Nehemiae 9, 24)
et Becbecia atque Hanni fratres eorum coram eis per vices suas. (Liber Nehemiae 12, 9)