Gefunden 3356 Ergebnisse für: Cor
Porro altare aeneum, quod erat coram Domino, transtulit de facie templi et de loco inter altare et templum Domini posuitque illud ex latere altaris ad aquilonem. (Liber II Regum 16, 14)
Fecitque malum coram Domino, sed non sicut reges Israel, qui ante eum fuerant. (Liber II Regum 17, 2)
et consecrabant filios suos et filias suas per ignem; et divinationibus inserviebant et auguriis et tradiderunt se, ut facerent malum coram Domino et irritarent eum. (Liber II Regum 17, 17)
sed Dominum Deum vestrum timete, et ipse eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorum”. (Liber II Regum 17, 39)
Fecitque, quod erat bonum coram Domino, iuxta omnia, quae fecerat David pater suus. (Liber II Regum 18, 3)
Responditque eis Rabsaces: “Numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus, ut loquerer sermones hos, et non ad viros, qui sedent super murum, ut comedant stercora sua et bibant urinam suam vobiscum?”. (Liber II Regum 18, 27)
Itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum et legisset eas, ascendit in domum Domini et expandit eas coram Domino (Liber II Regum 19, 14)
Factum est igitur in nocte illa: egressus est angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia. Cumque diluculo surrexissent, viderunt omnia corpora mortuorum. (Liber II Regum 19, 35)
“Obsecro, Domine, memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et, quod placitum est coram te, fecerim”. Flevit itaque Ezechias fletu magno. (Liber II Regum 20, 3)
Dixitque Isaias: “Afferte massam ficorum”. Quam cum attulissent et posuissent super ulcus eius, curatus est. (Liber II Regum 20, 7)
et traduxit filium suum per ignem et hariolatus est et observavit auguria et constituit pythones et haruspices multiplicavit, ut faceret malum coram Domino et irritaret eum. (Liber II Regum 21, 6)
Et proiciam reliquias hereditatis meae et tradam eas in manu inimicorum eius; eruntque in vastitate et rapina cunctis adversariis suis, (Liber II Regum 21, 14)