Gefunden 3356 Ergebnisse für: Cor
tinguetque digitum dextrum in eo et asperget septies coram Domino. (Liber Leviticus 14, 16)
et super caput eius, qui mundatur; expiabitque eum coram Domino (Liber Leviticus 14, 18)
Offeretque ea die octavo purificationis suae sacerdoti ad ostium tabernaculi conventus coram Domino. (Liber Leviticus 14, 23)
Qui suscipiens agnum pro delicto et log olei levabit simul coram Domino; (Liber Leviticus 14, 24)
In quo tinguens digitum dextrae manus asperget septies coram Domino; (Liber Leviticus 14, 27)
Reliquam autem partem olei, quae est in sinistra manu, mittet super caput hominis, qui purificatur, in expiationem eius coram Domino; (Liber Leviticus 14, 29)
unum pro delicto et alterum in holocaustum cum sacrificio similae, et sic expiabit eum sacerdos coram Domino. (Liber Leviticus 14, 31)
Si sanatus fuerit, qui huiuscemodi sustinet passionem, numerabit septem dies ad emundationem sui et, lotis vestibus ac toto corpore in aquis viventibus, erit mundus. (Liber Leviticus 15, 13)
Qui faciet unum in sacrificium pro peccato et alterum in holocaustum; expiabitque eum coram Domino et emundabitur a fluxu seminis sui. (Liber Leviticus 15, 15)
Vir, de quo egreditur semen, lavabit aqua omne corpus suum et immundus erit usque ad vesperum. (Liber Leviticus 15, 16)
Qui unum faciet in sacrificium pro peccato et alterum in holocaustum; expiabitque eam coram Domino a fluxu immunditiae eius. (Liber Leviticus 15, 30)
et praecepit ei dicens: “Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio, quo tegitur arca, ut non moriatur, quia in nube apparebo super propitiatorium; (Liber Leviticus 16, 2)