Mosaico decorativo

Gefunden 3356 Ergebnisse für: Cor

  • Et concitabitur fortitudo eius et cor eius adversum regem austri in exercitu magno; et rex austri provocabitur ad bellum multis auxiliis et fortibus nimis, et non stabit, quia inibunt adversus eum consilia. (Prophetia Danielis 11, 25)

  • Duorum quoque regum cor erit, ut malefaciant et ad mensam unam mendacium loquentur et non proficient, quia adhuc finis in aliud tempus. (Prophetia Danielis 11, 27)

  • Et revertetur in terram suam cum opibus multis, et cor eius adversum testamentum sanctum; et faciet et revertetur in terram suam. (Prophetia Danielis 11, 28)

  • Cumque corruerint, sublevabuntur auxilio parvulo, et applicabuntur eis plurimi fraudulenter. (Prophetia Danielis 11, 34)

  • Et introibit in terram gloriosam, et multae corruent; hae autem solae salvabuntur de manu eius: Edom et Moab et principium filiorum Ammon. (Prophetia Danielis 11, 41)

  • et figet tabernacula palatii sui inter maria super montem sanctum decoris; et veniet usque ad summitatem eius, et nemo auxiliabitur ei. (Prophetia Danielis 11, 45)

  • et everterunt sensum suum et declinaverunt oculos suos, ut non viderent caelum neque recordarentur iudiciorum iustorum. (Prophetia Danielis 13, 9)

  • et dixerunt coram populo: “Mittite ad Susannam, filiam Helciae, quae est uxor Ioachim”; et miserunt. (Prophetia Danielis 13, 29)

  • At iniqui illi iusserunt, ut discooperiretur — erat enim cooperta — ut satiarentur decore eius. (Prophetia Danielis 13, 32)

  • quae flens suspexit ad caelum: erat enim cor eius fiduciam habens in Domino. (Prophetia Danielis 13, 35)

  • Et amoto eo, iussit adduci alium et dixit ei: “Semen Chanaan et non Iudae, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum. (Prophetia Danielis 13, 56)

  • Factum est igitur, postquam egressi sunt illi, et rex posuit cibos ante Bel; et praecepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem et cribraverunt per totum templum coram rege solo et egressi clauserunt ostium et signantes anulo regis abierunt. (Prophetia Danielis 14, 14)


"Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus". São Padre Pio de Pietrelcina