Gefunden 10 Ergebnisse für: Caesaream
Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Caesaream. (Actus Apostolorum 8, 40)
Quod cum cognovissent, fratres deduxerunt eum Caesaream et dimiserunt Tarsum. (Actus Apostolorum 9, 30)
Altera autem die introivit Caesaream; Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis suis et necessariis amicis. (Actus Apostolorum 10, 24)
Herodes autem, cum requisisset eum et non invenisset, interrogatis custodibus, iussit eos abduci; descendensque a Iudaea in Caesaream ibi commorabatur. (Actus Apostolorum 12, 19)
et descendens Caesaream ascendit et salutavit ecclesiam et descendit Antiochiam. (Actus Apostolorum 18, 22)
Alia autem die profecti venimus Caesaream et intrantes in domum Philippi evangelistae, qui erat de septem, mansimus apud eum. (Actus Apostolorum 21, 8)
Et vocatis duobus centurionibus, dixit: “Parate milites ducentos, ut eant usque Caesaream, et equites septuaginta et lancearios ducentos, a tertia hora noctis, (Actus Apostolorum 23, 23)
Qui cum venissent Caesaream et tradidissent epistulam praesidi, statuerunt ante illum et Paulum. (Actus Apostolorum 23, 33)
Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem, descendit Caesaream; et altera die sedit pro tribunali et iussit Paulum adduci. (Actus Apostolorum 25, 6)
Et cum dies aliquot transacti essent, Agrippa rex et Berenice descenderunt Caesaream et salutaverunt Festum. (Actus Apostolorum 25, 13)