Gefunden 989 Ergebnisse für: Bellum Contra Sanctorum
Exsurge, Domine, in ira tua et exaltare contra indignationem inimicorum meorum et exsurge, Deus meus, in iudicio, quod mandasti. (Liber Psalmorum 7, 7)
Et praecinxisti me virtute ad bellum et supplantasti insurgentes in me subtus me. (Liber Psalmorum 18, 40)
Cum autem vacillarem, laetati sunt et convenerunt; convenerunt contra me percutientes, et ignoravi. (Liber Psalmorum 35, 15)
Etenim non pacifice loquebantur et contra mansuetos terrae dolos cogitabant. (Liber Psalmorum 35, 20)
Sed et homo pacis meae, in quo speravi, qui edebat panem meum, levavit contra me calcaneum. (Liber Psalmorum 41, 10)
Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meae cooperuit me (Liber Psalmorum 44, 16)
Haec fecisti, et tacui. Existimasti quod eram tui similis. Arguam te et statuam illa contra faciem tuam. (Liber Psalmorum 50, 21)
Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper. (Liber Psalmorum 51, 5)
Confitebor tibi in saeculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est, in conspectu sanctorum tuorum. (Liber Psalmorum 52, 11)
Quando contra Aram Naharaim et Aram Soba egressus est, et quando Ioab reversus devicit Edom in valle Salis: duodecim milia (hominum). (Liber Psalmorum 60, 2)
Deus meus, eripe me de manu peccatoris et de manu contra legem agentis et iniqui. (Liber Psalmorum 71, 4)
Ibi confregit coruscationes arcus, scutum, gladium et bellum. (Liber Psalmorum 76, 4)