Gefunden 989 Ergebnisse für: Bellum Contra Sanctorum
et dixi eis: “Non aperiantur portae Ierusalem usque ad calorem solis. Dum adhuc calor permanet, claudantur portae et oppilentur; et ponant custodes de habitatoribus Ierusalem, singulos per vices suas et unumquemque contra domum suam”. (Liber Nehemiae 7, 3)
Et dedisti signa atque portenta in pharaone et in universis servis eius et in omni populo terrae illius; cognovisti enim quia superbe egerant contra eos, et fecisti tibi nomen, sicut et in hac die. (Liber Nehemiae 9, 10)
Vexaverunt autem te et rebellaverunt contra te et proiecerunt legem tuam post terga sua; et prophetas tuos occiderunt, qui contestabantur eos, ut reverterentur ad te; feceruntque blasphemias grandes. (Liber Nehemiae 9, 26)
Et abierunt viam suam et pervenerunt Charran, quae est contra Nineven. (Liber Thobis 11, 1)
Et fecit bellum in diebus illis rex Nabuchodonosor ad Arphaxad regem in campo magno, hic est campus in finibus Ragau. (Liber Iudith 1, 5)
Et convenerunt in pugnam omnes inhabitantes montanam et omnes inhabitantes Euphraten et Tigrin et Hidaspen et campos Arioch regis Elymaeorum. Et convenerunt gentes multae valde ad bellum filiorum Chaldaeorum. (Liber Iudith 1, 6)
et concidit Phut et Lud et praedaverunt omnes filios Rassis et filios Ismael, qui erant contra faciem deserti ad austrum Chelaeorum. (Liber Iudith 2, 23)
Et occupavit terminos Ciliciae et concidit omnes adversantes sibi et venit usque ad terminos Iapheth, qui sunt ad austrum contra faciem Arabiae. (Liber Iudith 2, 25)
Et venit contra faciem Esdrelon prope Dothain, quae est contra descensum magnum Iudaeae, (Liber Iudith 3, 9)
Et scripsit Ioachim sacerdos magnus, qui erat in diebus illis in Ierusalem, inhabitantibus Betuliam et Betomesthaim, quae est supra descensum contra Esdrelon, contra faciem campi prope Dothain, (Liber Iudith 4, 6)
Et omnis vir Israel et mulier et pueri, qui habitabant in Ierusalem, prociderunt ante faciem templi et cineraverunt capita sua et extenderunt cilicia sua contra faciem templi Domini. (Liber Iudith 4, 11)
Et audivit Dominus vocem eorum et vidit angustiam eorum; et erat populus ieiunans dies plures in tota Iudaea et Ierusalem, et prociderunt contra faciem sanctorum Domini omnipotentis. (Liber Iudith 4, 13)