Gefunden 863 Ergebnisse für: Bello Contra Sanctos
omnia duplicia, unum contra unum, et non fecit quidquam deficiens. (Liber Ecclesiasticus 42, 25)
Quia contra illum steterunt alieni, et propter invidiam circumdederunt illum homines in deserto, qui erant cum Dathan et Abiram, et congregatio Core in iracundia furoris sui. (Liber Ecclesiasticus 45, 22)
Fortis in bello Iesus filius Nun, successor Moysi in prophetis, qui fuit secundum nomen suum (Liber Ecclesiasticus 46, 1)
Quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas et iactando contra civitatem acinacem! (Liber Ecclesiasticus 46, 3)
Impetum fecit contra gentem hostilem et in descensu perdidit contrarios, (Liber Ecclesiasticus 46, 7)
ut cognoscant gentes armaturam eius, quia contra Deum bellum eorum est: etenim secutus est a tergo Potentis. (Liber Ecclesiasticus 46, 8)
Et in diebus Moysi misericordiam fecit, ipse et Chaleb filius Iephonne, stare contra congregationem, prohibere gentem a peccatis et perfringere murmur malitiae. (Liber Ecclesiasticus 46, 9)
Nam invocavit Dominum altissimum, et dedit in dextera eius virtutem tollere hominem fortem in bello et exaltare cornu gentis suae. (Liber Ecclesiasticus 47, 6)
Et stare fecit cantores contra altare et in sono eorum dulces fecit modos. (Liber Ecclesiasticus 47, 11)
Et iudicabit gentes et arguet populos multos; et conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces; non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad proelium. (Liber Isaiae 2, 4)
Et irruet populus, vir ad virum, unusquisque ad proximum suum: tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem. (Liber Isaiae 3, 5)
Ruit enim Ierusalem, et Iudas concidit, quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos maiestatis eius. (Liber Isaiae 3, 8)