Mosaico decorativo

Gefunden 863 Ergebnisse für: Bello Contra Sanctos

  • Parentes autem eius nesciebant quod res a Domino fieret, et quaereret occasionem contra Philisthim. Eo enim tempore Philisthim dominabantur Israeli. (Liber Iudicum 14, 4)

  • Dixitque eis Samson: “Hac vice non erit culpa in me contra Philisthaeos, cum faciam eis mala”. (Liber Iudicum 15, 3)

  • Et tangens ambas columnas medias, quibus innitebatur domus, obnixusque contra alteram earum dextera et contra alteram laeva (Liber Iudicum 16, 29)

  • Noluit gener acquiescere sermonibus eius, sed statim perrexit et venit contra Iebus, id est Ierusalem, ducens secum duos asinos onustos et concubinam. (Liber Iudicum 19, 10)

  • sed hoc contra Gabaa in commune faciemus secundum sortem: (Liber Iudicum 20, 9)

  • sed ex cunctis urbibus, quae suae sortis erant, convenerunt in Gabaa, ut illis ferrent auxilium et contra universum Israel populum dimicarent. (Liber Iudicum 20, 14)

  • Qui surgentes venerunt in Bethel consulueruntque Deum atque dixerunt: “Quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios Beniamin?”. Quibus respondit Dominus: “Iuda ascendet primus”. (Liber Iudicum 20, 18)

  • Statimque filii Israel surgentes mane castrametati sunt contra Gabaa; (Liber Iudicum 20, 19)

  • et inde procedentes ad pugnam contra Beniamin, contra urbem aciem direxerunt. (Liber Iudicum 20, 20)

  • ita tamen ut prius ascenderent et flerent coram Domino usque ad noctem consulerentque eum et dicerent: “Debeo ultra procedere ad dimicandum contra filios Beniamin fratres meos, an non?”. Quibus ille respondit: “Ascendite ad eos”. (Liber Iudicum 20, 23)

  • Cumque filii Israel altero die contra filios Beniamin ad proelium processissent, (Liber Iudicum 20, 24)

  • et Phinees filius Eleazari filii Aaron stabat coram eo. Consuluerunt igitur Dominum atque dixerunt: “Exire ultra debemus ad pugnam contra filios Beniamin fratres nostros, an quiescere?”. Quibus ait Dominus: “Ascendite, cras enim tradam eos in manus vestras”. (Liber Iudicum 20, 28)


"Reze pelos infiéis, pelo Papa e por todas as necessidades espirituais da Santa Igreja." São Padre Pio de Pietrelcina