Gefunden 24 Ergebnisse für: Antiochiam
Et illi quidem, qui dispersi fuerant a tribulatione, quae facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phoenicen et Cyprum et Antiochiam, nemini loquentes verbum; nisi solis Iudaeis. (Actus Apostolorum 11, 19)
Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyrenaei, qui, cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Graecos evangelizantes Dominum Iesum. (Actus Apostolorum 11, 20)
Auditus est autem sermo in auribus ecclesiae, quae erat in Ierusalem, super istis, et miserunt Barnabam usque Antiochiam; (Actus Apostolorum 11, 22)
quem cum invenisset, perduxit Antiochiam. Factum est autem eis, ut annum totum conversarentur in ecclesia et docerent turbam multam, et cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani. (Actus Apostolorum 11, 26)
In his autem diebus supervenerunt ab Hierosolymis prophetae Antiochiam; (Actus Apostolorum 11, 27)
Illi vero pertranseuntes, a Perge venerunt Antiochiam Pisidiae, et ingressi synagogam die sabbatorum sederunt. (Actus Apostolorum 13, 14)
Cumque evangelizassent civitati illi et docuissent multos, reversi sunt Lystram et Iconium et Antiochiam (Actus Apostolorum 14, 21)
Et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi gratiae Dei in opus, quod compleverunt. (Actus Apostolorum 14, 26)
Tunc placuit apostolis et presbyteris cum omni ecclesia electos viros ex eis mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba: Iudam, qui cognominatur Barsabbas, et Silam, viros primos in fratribus, (Actus Apostolorum 15, 22)
Illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et, congregata multitudine, tradiderunt epistulam; (Actus Apostolorum 15, 30)
et descendens Caesaream ascendit et salutavit ecclesiam et descendit Antiochiam. (Actus Apostolorum 18, 22)
Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat. (Epistula ad Galatas 2, 11)