Gefunden 309 Ergebnisse für: Anima

  • sed eruens liberabo te, et gladio non cades, sed erit tibi anima tua quasi spolium, quia in me habuisti fiduciam”, ait Dominus. (Liber Ieremiae 39, 18)

  • et reducam Israel ad pascua sua, et pascetur Carmelum et Basan, et in monte Ephraim et Galaad saturabitur anima eius. (Liber Ieremiae 50, 19)

  • COPH. Consurge, lamentare in nocte in principio vigiliarum, effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini; leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum. (Lamentationes 2, 19)

  • VAU. Et repulsa est a pace anima mea, oblitus sum bonorum. (Lamentationes 3, 17)

  • ZAIN. Memoria memor est et tabescit in me anima mea. (Lamentationes 3, 20)

  • HETH. “Pars mea Dominus, dixit anima mea; propterea exspectabo eum”. (Lamentationes 3, 24)

  • sed anima, quae tristis est super magnitudinem, quae incedit curva et infirma, et oculi deficientes et anima esuriens dabunt tibi gloriam et iustitiam, Domine. (Liber Baruch 2, 18)

  • Domine omnipotens, Deus Is rael, anima in angustiis et spiri tus anxius clamat ad te. (Liber Baruch 3, 1)

  • Et dixi: “Heu, Domine Deus, ecce anima mea non est polluta, et morticinum et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque nunc, et non est ingressa in os meum caro immunda”. (Prophetia Ezechielis 4, 14)

  • Ecce omnes animae meae sunt: ut anima patris, ita et anima filii mea est; anima, quae peccaverit, ipsa morietur. (Prophetia Ezechielis 18, 4)

  • Anima, quae peccaverit, ipsa morietur; filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii. Iustitia iusti super eum erit, et impietas impii erit super eum. (Prophetia Ezechielis 18, 20)

  • Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile amoris, polluerunt eam stupris suis; et, cum polluta esset ab eis, recessit anima eius ab illis. (Prophetia Ezechielis 23, 17)


“Pode-se manter a paz de espírito mesmo no meio das tempestades da vida”. São Padre Pio de Pietrelcina