Gefunden 309 Ergebnisse für: Anima

  • Invenerunt me vigiles, qui circumeunt civitatem: “Num, quem diligit anima mea, vidistis?”. (Canticum Canticorum 3, 3)

  • Paululum cum pertransissem eos, inveni, quem diligit anima mea; tenui eum nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meae et in cubiculum genetricis meae. (Canticum Canticorum 3, 4)

  • Aperui dilecto meo; at ille declinaverat atque transierat. Anima mea liquefacta est, quia discesserat. Quaesivi et non inveni illum; vocavi, et non respondit mihi. (Canticum Canticorum 5, 6)

  • placita enim erat Deo anima illius, propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatis. Populi autem videntes et non intellegentes nec ponentes in praecordiis talia, (Liber Sapientiae 4, 14)

  • Et de substantiis et de nuptiis et de filiis votum faciens, non erubescit loqui cum illo, quod sine anima est, et pro sanitate quidem infirmum deprecatur (Liber Sapientiae 13, 17)

  • Dum enim confidunt in idolis, quae sine anima sunt, male iurantes noceri se non sperant. (Liber Sapientiae 14, 29)

  • cuius aspectus insensatis in concupiscentiam venit, et diligit mortuae imaginis effigiem sine anima. (Liber Sapientiae 15, 5)

  • Illi enim, qui promittebant timores et perturbationes expellere se ab anima languente, hi cum ridiculo timore languebant. (Liber Sapientiae 17, 8)

  • Libera eum, qui iniuriam patitur, de manu opprimentis eum et non acide feras in anima tua in iudicando. (Liber Ecclesiasticus 4, 9)

  • et pro anima tua ne confundaris; (Liber Ecclesiasticus 4, 24)

  • Anima enim nequam disperdet eum, qui se habet, et in gaudium inimicis dat illum et deducet in sortem impiorum. (Liber Ecclesiasticus 6, 4)

  • Servus sensatus sit tibi dilectus quasi anima tua; non defraudes illum libertate neque inopem derelinquas illum. (Liber Ecclesiasticus 7, 23)


“Jesus e a sua alma devem cultivar a vinha de comum acordo.” São Padre Pio de Pietrelcina