Gefunden 1056 Ergebnisse für: Ana
et dent ex ipso et prostitutis in lupanari. Et ornant illos ut homines vestimentis, deos argenteos et aureos et ligneos. (Liber Baruch 6, 10)
Et elevavit me spiritus et duxit me ad portam domus Domini orientalem, quae respicit solis ortum; et ecce in introitu portae viginti quinque viri, et vidi in medio eorum Iezoniam filium Azur et Pheltiam filium Banaiae, principes populi. (Prophetia Ezechielis 11, 1)
Et factum est cum prophetarem, Pheltias filius Banaiae mortuus est; et cecidi in faciem meam, clamans voce magna, et dixi: “Heu, Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israel!”. (Prophetia Ezechielis 11, 13)
Non enim erit ultra omnis visio vana neque divinatio ambigua in medio filiorum Israel, (Prophetia Ezechielis 12, 24)
Vident vana et divinant mendacium dicentes: “Ait Dominus”, cum Dominus non miserit eos; et exspectant, ut confirmet sermonem. (Prophetia Ezechielis 13, 6)
Propterea haec dicit Dominus Deus: Quia locuti estis vana et vidistis mendacium, ideo ecce ego ad vos, ait Dominus Deus; (Prophetia Ezechielis 13, 8)
et erit manus mea super prophetas, qui vident vana et divinant mendacium: in consilio populi mei non erunt et in scriptura domus Israel non scribentur nec in terram Israel ingredientur, et scietis quia ego Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 13, 9)
propterea vana non videbitis et divinationes non divinabitis amplius, et eruam populum meum de manu vestra, et scietis quia ego Dominus”. (Prophetia Ezechielis 13, 23)
et dices: Haec dicit Dominus Deus ad Ierusalem: Radix tua et generatio tua de terra Chanaan, pater tuus Amorraeus et mater tua Hetthaea. (Prophetia Ezechielis 16, 3)
summitatem frondium eius avellit et transportavit eam in terram Chanaan, in urbem negotiatorum posuit illam. (Prophetia Ezechielis 17, 4)
cum tibi videntur vana, et divinantur mendacia, ut ponatur gladius ad colla profanorum impiorum, quorum venit dies in tempore iniquitatis finitae. (Prophetia Ezechielis 21, 34)
Sanctuaria mea sprevisti et sabbata mea profanasti. (Prophetia Ezechielis 22, 8)