Mosaico decorativo

Gefunden 1056 Ergebnisse für: Ana

  • Quibus auditis, Phinees sacerdos et principes legationis Israel, qui erant cum eo, placati sunt et verba filiorum Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse libentissime susceperunt; (Liber Iosue 22, 30)

  • Reversusque est cum principibus a filiis Ruben et Gad de terra Galaad in terram Chanaan ad filios Israel et rettulit eis. (Liber Iosue 22, 32)

  • Tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiae finibus et adduxi eum per totam terram Chanaan multiplicavique semen eius. (Liber Iosue 24, 3)

  • Transistisque Iordanem et venistis ad Iericho; pugnaveruntque contra vos viri civitatis illius, Amorraeus et Pherezaeus et Chananaeus et Hetthaeus et Gergesaeus et Hevaeus et Iebusaeus; et tradidi illos in manus vestras. (Liber Iosue 24, 11)

  • Post mortem Iosue consulue runt filii Israel Dominum dicen tes: “Quis nostrum primus ascendet ad Chananaeum ad pugnandum contra eum?”. (Liber Iudicum 1, 1)

  • Et ait Iudas Simeoni fratri suo: “Ascende mecum in sorte mea, et pugnemus contra Chananaeum, et ego pergam tecum in sorte tua”. Et abiit cum eo Simeon. (Liber Iudicum 1, 3)

  • Ascenditque Iudas, et tradidit Dominus Chananaeum ac Pherezaeum in manus eorum, et percusserunt in Bezec decem milia virorum. (Liber Iudicum 1, 4)

  • Inveneruntque Adonibezec in Bezec et pugnaverunt contra eum ac percusserunt Chananaeum et Pherezaeum. (Liber Iudicum 1, 5)

  • Et postea descendentes pugnaverunt contra Chananaeum, qui habitabat in montanis et in Nageb et in Sephela. (Liber Iudicum 1, 9)

  • Pergensque Iuda contra Chananaeum, qui habitabat in Hebron, cui nomen fuit antiquitus Cariatharbe, percussit Sesai et Ahiman et Tholmai. (Liber Iudicum 1, 10)

  • Abiit autem Iudas cum Simeone fratre suo et percusserunt simul Chananaeum, qui habitabat in Sephath, et percusserunt urbem anathemate. Vocatumque est nomen eius Horma (id est Anathema). (Liber Iudicum 1, 17)

  • Fuitque Dominus cum Iuda, et montana possedit; nec potuit expellere habitatores vallis, quia falcatis curribus abundabant. (Liber Iudicum 1, 19)


"Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso." São Padre Pio de Pietrelcina