Gefunden 687 Ergebnisse für: Aes
Et aedificavit Simon praesidia Iudaeae muniens ea turribus excelsis et muris magnis et portis et seris; et posuit alimenta in munitionibus. (Liber I Maccabaeorum 13, 33)
Et siluit terra Iudae omnibus diebus Simonis; et quaesivit bona genti suae, et placuit illis potestas eius, et gloria eius omnibus diebus. (Liber I Maccabaeorum 14, 4)
Et munivit civitates Iudaeae et Bethsuram, quae erat in finibus Iudaeae, ubi erant arma hostium antea, et posuit illic praesidium viros Iudaeos; (Liber I Maccabaeorum 14, 33)
et ut sit super eos dux, et ut cura esset illi pro sanctis, ut constitueret per eum super opera eorum et super regionem et super arma et super praesidia; (Liber I Maccabaeorum 14, 42)
Ierusalem autem et sancta esse libera, et omnia arma, quae fabricatus es, et praesidia, quae construxisti, quae tenes, maneant tibi; (Liber I Maccabaeorum 15, 7)
solus praestans, solus iustus et omnipotens et aeternus; qui liberas Israel de omni malo, qui fecisti patres electos et sanctificasti eos, (Liber II Maccabaeorum 1, 25)
Sicut enim novae domus architecto de universa structura curandum est, ei vero, qui inurere et pingere curat, quae apta sunt ad ornatum exquirenda sunt, ita aestimo et in nobis. (Liber II Maccabaeorum 2, 29)
ita ut Seleucus quoque Asiae rex de redditibus suis praestaret omnes sumptus ad ministeria sacrificiorum pertinentes. (Liber II Maccabaeorum 3, 3)
Eodem loco, ipso cum satellitibus circa aerarium praesente, spirituum et omnis potestatis Dominus magnam fecit ostensionem, ita ut omnes, qui ausi fuerant convenire, perterriti virtute Dei in dissolutionem et formidinem converterentur. (Liber II Maccabaeorum 3, 24)
ita ut sacerdotes iam non circa altaris officia dediti essent, sed contempto templo et sacrificiis neglectis, festinarent participes fieri iniquae in palaestra praebitionis post disci provocationem (Liber II Maccabaeorum 4, 14)
et patrios quidem honores nihil habentes, Graecas autem glorias optimas aestimantes. (Liber II Maccabaeorum 4, 15)
Cum autem quinquennalis agon Tyri celebraretur, et rex praesens esset, (Liber II Maccabaeorum 4, 18)