Gefunden 10534 Ergebnisse für: Ad
Et ait ad discipulos: “Venient dies, quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitis. (Evangelium secundum Lucam 17, 22)
edebant, bibebant, uxores ducebant, dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noe in arcam, et venit diluvium et perdidit omnes. (Evangelium secundum Lucam 17, 27)
Dicebat autem parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere, (Evangelium secundum Lucam 18, 1)
dicens: “Iudex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat et hominem non reverebatur. (Evangelium secundum Lucam 18, 2)
Vidua autem erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens: “Vindica me de adversario meo”. (Evangelium secundum Lucam 18, 3)
Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis? (Evangelium secundum Lucam 18, 7)
Dixit autem et ad quosdam, qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros, parabolam istam: (Evangelium secundum Lucam 18, 9)
Pharisaeus stans haec apud se orabat: “Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum, raptores, iniusti, adulteri, velut etiam hic publicanus; (Evangelium secundum Lucam 18, 11)
Et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare, sed percutiebat pectus suum dicens: “Deus, propitius esto mihi peccatori”. (Evangelium secundum Lucam 18, 13)
Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret; quod cum viderent, discipuli increpabant illos. (Evangelium secundum Lucam 18, 15)
Iesus autem convocans illos dixit: “Sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare; talium est enim regnum Dei. (Evangelium secundum Lucam 18, 16)
Quo audito, Iesus ait ei: “Adhuc unum tibi deest: omnia, quaecumque habes, vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me”. (Evangelium secundum Lucam 18, 22)