Gefunden 10534 Ergebnisse für: Ad
Et vestibulum eius respiciebat ad atrium exterius, et palmae caelatae in postibus eius hinc et inde et in octo gradibus ascensus eius. (Prophetia Ezechielis 40, 34)
Et introduxit me ad portam, quae respiciebat ad aquilonem, et mensus est secundum mensuras superiores (Prophetia Ezechielis 40, 35)
Et vestibulum eius respiciebat ad atrium exterius, et caelatura palmarum in postibus illius hinc et inde et in octo gradibus ascensus eius. (Prophetia Ezechielis 40, 37)
Et ad latus extra vestibulum ad ostium portae, quae respicit ad aquilonem, duae mensae; et ad la tus alterum vestibuli portae duae mensae. (Prophetia Ezechielis 40, 40)
Quattuor mensae hinc et quattuor mensae inde ad latus portae: octo mensae erant, super quas mactabunt. (Prophetia Ezechielis 40, 41)
(42a) Quattuor autem mensae ad holocaustum de lapidibus quadris exstructae longitudine cubiti unius et dimidii et latitudine cubiti unius et dimidii et altitudine cubiti unius, (Prophetia Ezechielis 40, 42)
Et extra portam interiorem exedrae duae, in atrio interiori; una erat in latere portae respicientis ad aquilonem, et facies eius contra viam australem, et una ex latere portae australis, quae respiciebat ad viam aquilonis. (Prophetia Ezechielis 40, 44)
Et dixit ad me: “Haec est exedra, quae respicit viam meridianam; sacerdotum erit, qui excubant in custodiis templi. (Prophetia Ezechielis 40, 45)
Porro exedra, quae respicit ad viam aquilonis, sacerdotum erit, qui excubant ad ministerium altaris: isti sunt filii Sadoc, qui accedunt de filiis Levi ad Dominum, ut ministrent ei”. (Prophetia Ezechielis 40, 46)
Et mensus est atrium longitudine centum cubitorum et latitudine centum cubitorum per quadrum. Altare autem erat ante faciem templi. (Prophetia Ezechielis 40, 47)
longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum et latitudinem duodecim cubitorum, et decem gradibus ascendebatur ad illud, et columnae erant in postibus, una hinc et altera inde. (Prophetia Ezechielis 40, 49)
Et latitudo portae decem cubitorum erat, et latera portae quinque cubitis hinc et quinque cubitis inde; et mensus est longitudinem eius quadraginta cubitorum et latitudinem viginti cubitorum. (Prophetia Ezechielis 41, 2)