Gefunden 10534 Ergebnisse für: Ad
Dixitque Moyses ad Aaron: “Dic universae congregationi filiorum Israel: Accedite coram Domino; audivit enim murmur ve strum”. (Liber Exodus 16, 9)
Cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israel, respexerunt ad solitudinem, et ecce gloria Domini apparuit in nube. (Liber Exodus 16, 10)
Locutus est autem Dominus ad Moysen dicens: (Liber Exodus 16, 11)
“Audivi murmurationes filiorum Israel. Loquere ad eos: Vespere comedetis carnes et mane saturabimini panibus scietisque quod ego sum Dominus Deus vester”. (Liber Exodus 16, 12)
Quod cum vidissent filii Israel, dixerunt ad invicem: “Manhu?” (quod significat: “Quid est hoc?”). Ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses: “Iste est panis, quem dedit Dominus vobis ad vescendum. (Liber Exodus 16, 15)
Hic est sermo, quem praecepit Dominus: "Colligat ex eo unusquisque quantum sufficiat ad vescendum; gomor per singula capita iuxta numerum animarum vestrarum, quae habitant in tabernaculo, sic tolletis"”. (Liber Exodus 16, 16)
Et mensi sunt ad mensuram gomor; nec qui plus collegerat, habuit amplius, nec qui minus paraverat, repperit minus, sed singuli, iuxta id quod edere poterant, congregaverunt. (Liber Exodus 16, 18)
Dixitque Moyses ad eos: “Nullus relinquat ex eo in mane”. (Liber Exodus 16, 19)
Colligebant autem mane singuli, quantum sufficere poterat ad vescendum; cumque incaluisset sol, liquefiebat. (Liber Exodus 16, 21)
Dixit autem Dominus ad Moysen: “Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam? (Liber Exodus 16, 28)
Dixitque Moyses ad Aaron: “Sume vas unum et mitte ibi man, quantum potest capere gomor; et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras”. (Liber Exodus 16, 33)
Filii autem Israel comederunt man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem; hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terrae Chanaan. (Liber Exodus 16, 35)