Gefunden 10534 Ergebnisse für: Ad
Non statuas illum penes te, nec sedeat ad dexteram tuam, ne forte conversus in locum tuum inquirat cathedram tuam; et in novissimo agnoscas verba mea et in sermonibus meis stimuleris. (Liber Ecclesiasticus 12, 12)
Quis miserebitur incantatori a serpente percusso et omnibus, qui appropiant bestiis? Et sic qui comitatur cum viro iniquo et obvolutus est in peccatis eius: non evadet, donec incendat eum ignis. (Liber Ecclesiasticus 12, 13)
et quasi adiuvans suffodiet plantas tuas. (Liber Ecclesiasticus 12, 18)
Quid communicabit caccabus ad ollam? Quando enim se colliserint, confringetur. (Liber Ecclesiasticus 13, 3)
Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis et ter et in novissimo deridebit te; et postea videns derelinquet te et caput suum movebit ad te. (Liber Ecclesiasticus 13, 8)
Advocatus a potentiore discede, et eo magis te advocabit. (Liber Ecclesiasticus 13, 12)
Omnis caro ad similem sibi coniungetur, et omnis homo simili sui sociabitur. (Liber Ecclesiasticus 13, 20)
Quae pax hyaenae ad canem? Aut quae pars diviti ad pauperem? (Liber Ecclesiasticus 13, 22)
Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent; (Liber Ecclesiasticus 13, 28)
Viro tenaci sine ratione est substantia; et homini livido ad quid aurum? (Liber Ecclesiasticus 14, 3)
qui excogitat vias illius in corde suo et in absconditis suis intellegens, vadens post illam quasi investigator et in viis illius consistens; (Liber Ecclesiasticus 14, 23)
qui requiescit iuxta domum illius et in parietibus illius figens palum, statuet casulam suam ad manus illius et requiescet in deversorio bonorum per aevum. (Liber Ecclesiasticus 14, 25)