Gefunden 10534 Ergebnisse für: Ad
Et vidit Ionathas quia tem pus eum adiuvat; et elegit vi ros et misit Romam statuere et renovare cum eis amicitiam; (Liber I Maccabaeorum 12, 1)
et ad Spartiatas et ad alia loca misit epistulas secundum eadem. (Liber I Maccabaeorum 12, 2)
Et dederunt illis epistulas ad ipsos per loca, ut deducerent eos in terram Iudae cum pace. (Liber I Maccabaeorum 12, 4)
Iampridem missae erant epistulae ad Oniam summum sacerdotem ab Ario, qui regnabat apud vos, quoniam estis fratres nostri, sicut rescriptum continet, quod subiectum est. (Liber I Maccabaeorum 12, 7)
tentavimus mittere ad vos renovare fraternitatem et amicitiam, ne forte alieni efficiamur a vobis; multa enim tempora transierunt, ex quo misistis ad nos. (Liber I Maccabaeorum 12, 10)
habemus enim de caelo auxilium, quod nos adiuvat, et liberati sumus nos ab inimicis nostris, et humiliati sunt inimici nostri. (Liber I Maccabaeorum 12, 15)
Elegimus itaque Numenium Antiochi filium et Antipatrem Iasonis filium et misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam et societatem pristinam; (Liber I Maccabaeorum 12, 16)
mandavimus itaque eis, ut veniant etiam ad vos et salutent vos et reddant vobis epistulas nostras de innovatione et fraternitate nostra. (Liber I Maccabaeorum 12, 17)
Et nunc bene facietis respondentes nobis ad haec”. (Liber I Maccabaeorum 12, 18)
Et audivit Ionathas quoniam regressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius pugnare adversus eum. (Liber I Maccabaeorum 12, 24)
Cum occidisset autem sol, praecepit Ionathas suis vigilare et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte; et emisit custodes per circuitum castrorum. (Liber I Maccabaeorum 12, 27)
Et audierunt adversarii quod paratus est Ionathas cum suis in bellum, et timuerunt et formidaverunt in corde suo et accenderunt focos in castris suis. (Liber I Maccabaeorum 12, 28)