Gefunden 10534 Ergebnisse für: Ad
Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei; ad te confugi, non effundas animam meam. (Liber Psalmorum 141, 8)
Cadent in retiacula sua peccatores simul, ego autem ultra pertranseam. (Liber Psalmorum 141, 10)
Voce mea ad Dominum clamo, voce mea ad Dominum deprecor; (Liber Psalmorum 142, 2)
Considerabam ad dexteram et videbam, et non erat qui cognosceret me. Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam. - (Liber Psalmorum 142, 5)
Clamavi ad te, Domine; dixi: “Tu es refugium meum, portio mea in terra viventium. (Liber Psalmorum 142, 6)
Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me. (Liber Psalmorum 142, 7)
Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo; me circumdabunt iusti, cum retribueris mihi”. (Liber Psalmorum 142, 8)
Expandi manus meas ad te, anima mea sicut terra sine aqua tibi. (Liber Psalmorum 143, 6)
Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi. Notam fac mihi viam, in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam. (Liber Psalmorum 143, 8)
Eripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi. (Liber Psalmorum 143, 9)
David. Benedictus Dominus, adiutor meus, qui docet manus meas ad proelium et digitos meos ad bellum. (Liber Psalmorum 144, 1)
qui das salutem regibus, qui redimis David servum tuum de gladio maligno. (Liber Psalmorum 144, 10)