Gefunden 10534 Ergebnisse für: Ad
Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israel; caverant enim Philisthim, ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam. (Liber I Samuelis 13, 19)
Descendebat ergo omnis Israel ad Philisthim, ut exacueret unusquisque vomerem suum et ligonem et securim et falcem. (Liber I Samuelis 13, 20)
Pretium autem exacutionis erat: pro vomeribus et ligonibus duae partes sicli, et tertia pars sicli ad acuendas secures et ad stimulum corrigendum. (Liber I Samuelis 13, 21)
Egressa est autem statio Philisthim ad fauces Machmas. (Liber I Samuelis 13, 23)
Et accidit quadam die, ut diceret Ionathan filius Saul ad adulescentem armigerum suum: “Veni, et transeamus ad stationem Philisthim, quae est ibi ex adverso”. Patri autem suo hoc ipsum non indicavit. (Liber I Samuelis 14, 1)
Erant autem inter ascensus, per quos nitebatur Ionathan transire ad stationem Philisthinorum, dens rupis hinc ex una parte et dens rupis illinc ex altera parte: nomen uni Boses et nomen alteri Sene; (Liber I Samuelis 14, 4)
unus scopulus prominens ad aquilonem ex adverso Machmas et alter a meridie contra Gabaa. (Liber I Samuelis 14, 5)
Dixit autem Ionathan ad adulescentem armigerum suum: “Veni, transeamus ad stationem incircumcisorum horum, si forte faciat Dominus pro nobis; quia non est Domino difficile salvare vel in multitudine vel in paucis”. (Liber I Samuelis 14, 6)
Et ait Ionathan: “Ecce nos transimus ad viros istos. Cumque apparuerimus eis, (Liber I Samuelis 14, 8)
si taliter locuti fuerint ad nos: “Manete, donec veniamus ad vos”, stemus in loco nostro nec ascendamus ad eos. (Liber I Samuelis 14, 9)
Si autem dixerint: “Ascendite ad nos”, ascendamus, quia tradidit eos Dominus in manibus nostris; hoc erit nobis signum”. (Liber I Samuelis 14, 10)
Et locuti sunt viri de statione ad Ionathan et ad armigerum eius dixeruntque: “Ascendite ad nos, et ostendimus vobis rem”. Et ait Ionathan ad armigerum suum: “Ascendamus; sequere me, tradidit enim eos Dominus in manu Israel”. (Liber I Samuelis 14, 12)