Gefunden 10534 Ergebnisse für: Ad
Et Booz maioribus natu et universo populo: “Testes, inquit, vos estis hodie quod acquisierim omnia, quae fuerunt Elimelech et Chelion et Mahalon, tradente Noemi, (Liber Ruth 4, 9)
Tulit itaque Booz Ruth et accepit uxorem; ingressusque est ad eam, et dedit illi Dominus, ut conciperet et pareret filium. (Liber Ruth 4, 13)
Dixeruntque mulieres ad Noemi: “Benedictus Dominus, qui non est passus, ut deficeret tibi hodie, qui redimit familiam tuam, et vocetur nomen eius in Israel (Liber Ruth 4, 14)
Esrom genuit Aram, Aram genuit Aminadab, (Liber Ruth 4, 19)
Aminadab genuit Naasson, Naasson genuit Salmon, (Liber Ruth 4, 20)
Et ascendebat vir ille de civitate sua singulis annis, ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo. Erant autem ibi duo filii Heli, Ophni et Phinees, sacerdotes Domini. (Liber I Samuelis 1, 3)
dixitque ei: “Usquequo ebria eris? Digere paulisper vinum, quo mades!”. (Liber I Samuelis 1, 14)
Tunc Heli ait ei: “Vade in pace, et Deus Israel det tibi petitionem, quam rogasti eum”. (Liber I Samuelis 1, 17)
Et surrexerunt mane et adoraverunt coram Domino. Reversique sunt et venerunt in domum suam in Rama. Cognovit autem Elcana Annam uxorem suam, et recordatus est eius Dominus. (Liber I Samuelis 1, 19)
Et Anna non ascendit; dixit enim viro suo: “Non vadam, donec ablactetur infans, et ducam eum, et appareat ante conspectum Domini et maneat ibi iugiter”. (Liber I Samuelis 1, 22)
Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat, cum vitulo trium annorum et tribus modiis farinae et utre vini; et adduxit eum ad domum Domini in Silo. Puer autem erat adhuc infantulus. (Liber I Samuelis 1, 24)
Idcirco et ego commodavi eum Domino; cunctis diebus, quibus vivet, postulatus erit pro Domino”. Et adoraverunt ibi Dominum. (Liber I Samuelis 1, 28)