Mosaico decorativo

Gefunden 10534 Ergebnisse für: Ad

  • Post Abimelech surrexit dux ad salvandum Israel Thola fi lius Phua filii Dodo, vir de Issachar, qui habitavit in Samir montis Ephraim. (Liber Iudicum 10, 1)

  • Huic successit Iair Galaadites, qui iudicavit Israel per viginti et duos annos (Liber Iudicum 10, 3)

  • habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum, et ipsis erant triginta civitates, quae appellatae sunt Havoth Iair (id est villae Iair) usque in praesentem diem, in terra Galaad. (Liber Iudicum 10, 4)

  • Contra quos iratus tradidit eos in manu Philisthim et filiorum Ammon. (Liber Iudicum 10, 7)

  • Afflictique sunt et vehementer oppressi per annos decem et octo omnes filii Israel, qui habitabant trans Iordanem in terra Amorraei in Galaad; (Liber Iudicum 10, 8)

  • in tantum ut filii Ammon Iordanem transirent ad pugnandum etiam contra Iudam et Beniamin et domum Ephraim; afflictusque est Israel nimis. (Liber Iudicum 10, 9)

  • Et clamantes filii Israel ad Dominum dixerunt: “Peccavimus tibi, quia dereliquimus Deum nostrum et servivimus Baalim”. (Liber Iudicum 10, 10)

  • Sidonii quoque et Amalec et Madian oppresserunt vos, et clamastis ad me, et erui vos de manu eorum? (Liber Iudicum 10, 12)

  • Et tamen reliquistis me et coluistis deos alienos; idcirco non addam ut ultra vos liberem. (Liber Iudicum 10, 13)

  • Dixeruntque filii Israel ad Dominum: “Peccavimus; redde tu nobis, quidquid tibi placet, tantum nunc libera nos”. (Liber Iudicum 10, 15)

  • Itaque filii Ammon convocati in Galaad fixere tentoria; contra quos congregati filii Israel in Maspha castrametati sunt. (Liber Iudicum 10, 17)

  • Dixeruntque populus, principes Galaad, singuli ad proximos suos: “Qui primus contra filios Ammon coeperit dimicare, erit dux omnium habitatorum Galaad”. (Liber Iudicum 10, 18)


"O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos." São Padre Pio de Pietrelcina