Gefunden 10534 Ergebnisse für: Ad
Tunc descenderunt reliquiae ad inclitos, populus Domini descendit pro eo in fortibus. (Liber Iudicum 5, 13)
Galaad trans Iordanem quiescebat; et Dan cur peregrinus vacabat navibus? Aser habitabat in litore maris et in portibus morabatur. (Liber Iudicum 5, 17)
De caelo dimicaverunt stellae, cursu suo adversus Sisaram pugnaverunt. (Liber Iudicum 5, 20)
Torrens Cison traxit cadavera eorum, torrens proeliorum, torrens Cison; incede, anima mea, fortiter. (Liber Iudicum 5, 21)
Maledicite, Meroz, dixit angelus Domini, maledicite habitatoribus eius, quia non venerunt ad auxilium Domini, in adiutorium Domini in fortibus. (Liber Iudicum 5, 23)
Sinistram manum misit ad clavum et dextram ad fabrorum malleum: percussitque Sisaram quaerens in capite vulneri locum et tempus valide perforans. (Liber Iudicum 5, 26)
Per fenestram prospiciens eiulabat mater Sisarae per cancellos: “Cur moratur regredi currus eius? Quare tardant rotae quadrigarum illius?”. (Liber Iudicum 5, 28)
Quievitque terra per quadraginta annos. (Liber Iudicum 5, 32)
Fecerunt autem filii Israel malum in conspectu Domini, qui tradidit eos in manu Madian septem annis. (Liber Iudicum 6, 1)
Cumque sevisset Israel, ascendebat Madian et Amalec ceterique orientalium nationum (Liber Iudicum 6, 3)
et apud eos figentes tentoria, sicut erant in herbis, cuncta vastabant usque ad introitum Gazae nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israel, non oves, non boves, non asinos. (Liber Iudicum 6, 4)
Humiliatusque est Israel valde in conspectu Madian. (Liber Iudicum 6, 6)