Mosaico decorativo

Gefunden 504 Ergebnisse für: Ad Populum Dei

  • Rex insipiens perdet populum suum, et civitates inhabitabuntur per sensum potentium. (Liber Ecclesiasticus 10, 3)

  • regentes populum in consiliis et peritia scripturae populos; verba sapientiae in disciplina eorum, (Liber Ecclesiasticus 44, 4)

  • Glorificavit illum in conspectu regum et ius dedit illi ad populum suum et ostendit illi gloriam suam. (Liber Ecclesiasticus 45, 3)

  • Factum est illi in testamentum aeternum et semini eius sicut dies caeli: ministrare illi et fungi sacerdotio et benedicere populum suum in nomine eius. (Liber Ecclesiasticus 45, 19)

  • In omnibus istis non paenituit populum, et non recesserunt a peccatis suis, usque dum eiecti sunt de terra sua et dispersi sunt in omnem terram; (Liber Ecclesiasticus 48, 16)

  • Proiecisti enim populum tuum, domum Iacob, quia repleti sunt hariolis orientalibus et augures habuerunt ut Philisthim et manus alienis porrigunt. (Liber Isaiae 2, 6)

  • Populum meum opprimit infans, et mulieres dominantur ei. Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt et viam gressuum tuorum dissipant. (Liber Isaiae 3, 12)

  • Quare atteritis populum meum et facies pauperum commolitis?”, dicit Dominus, Deus exercituum. (Liber Isaiae 3, 15)

  • Ideo exarsit furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum et percussit eum, et conturbati sunt montes; et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta. (Liber Isaiae 5, 25)

  • adducet Dominus super te et super populum tuum et super domum patris tui dies, qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Iuda, regem Assyriorum”. (Liber Isaiae 7, 17)

  • Ad gentem impiam mitto eum et contra populum furoris mei mando illi, ut auferat spolia et diripiat praedam et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum. (Liber Isaiae 10, 6)

  • Et erit quasi damula fugiens et quasi ovis, et non erit qui congreget; unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient. (Liber Isaiae 13, 14)


"Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade." São Padre Pio de Pietrelcina