Gefunden 185 Ergebnisse für: Abraham

  • Tu autem, Israel, serve meus, Iacob, quem elegi, semen Abraham amici mei, (Liber Isaiae 41, 8)

  • Attendite ad Abraham patrem vestrum et ad Saram, quae peperit vos; quia unum vocavi eum et benedixi ei et multiplicavi eum. (Liber Isaiae 51, 2)

  • Tu enim pater noster. Abraham enim nescit nos, et Israel ignorat nos; tu, Domine, pater noster, redemptor noster: a saeculo nomen tuum. (Liber Isaiae 63, 16)

  • equidem et semen Iacob et David servi mei proiciam, ut non assumam de semine eius principes seminis Abraham et Isaac et Iacob; reducam enim sortem eorum et miserebor eis”. (Liber Ieremiae 33, 26)

  • Et convertam eos in terram, quam iuravi patribus eorum, Abraham, Isaac et Iacob; et possidebunt eam et multiplicabo eos, et non minorabuntur; (Liber Baruch 2, 34)

  • “Fili hominis, qui habitant in ruinosis his super humum Israel, loquentes aiunt: “Unus erat Abraham et hereditate possedit terram; nos autem multi, nobis data est terra in possessionem”. (Prophetia Ezechielis 33, 24)

  • neque auferas misericordiam tuam a nobis propter Abraham dilectum tuum et Isaac servum tuum et Israel sanctum tuum, (Prophetia Danielis 3, 35)

  • Dabis veritatem Iacob, misericordiam Abraham, quae iurasti patribus nostris a diebus antiquis. (Prophetia Michaeae 7, 20)

  • Liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 1)

  • Abraham genuit Isaac, Isaac autem genuit Iacob, Iacob autem genuit Iudam et fratres eius, (Evangelium secundum Matthaeum 1, 2)

  • Omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim; et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim; et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 17)

  • et ne velitis dicere intra vos: “Patrem habemus Abraham”; dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare Abrahae filios. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 9)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina