Gefunden 319 Ergebnisse für: Aaron

  • Quod autem reliquum fuerit de sacrificio, erit Aaron et filiorum eius: sanctum sanctorum de incensis Domini. (Liber Leviticus 2, 3)

  • Quidquid autem reliquum est, erit Aaron et filiorum eius: sanctum sanctorum de incensis Domini. (Liber Leviticus 2, 10)

  • Ponetque manum super caput victimae suae, quam immolabit ad ostium tabernaculi conventus, fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per circuitum altaris (Liber Leviticus 3, 2)

  • Adolebuntque ea filii Aaron in altari super holocausto, quod est super lignis et igne: incensum suavissimi odoris Domino. (Liber Leviticus 3, 5)

  • ponet manum super caput victimae suae, quam immolabit coram tabernaculo conventus; fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum; (Liber Leviticus 3, 8)

  • ponet manum suam super caput eius immolabitque eam coram tabernaculo conventus. Et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum, (Liber Leviticus 3, 13)

  • “Praecipe Aaron et filiis eius: Haec est lex holocausti: cremabitur in foco altaris tota nocte usque mane; ignis altaris in eo ardebit. (Liber Leviticus 6, 2)

  • Haec est lex sacrificii similae, quod offerent filii Aaron coram Domino et coram altare: (Liber Leviticus 6, 7)

  • Reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis, et panis absque fermento comedetur in loco sancto; in atrio tabernaculi conventus comedent illam. (Liber Leviticus 6, 9)

  • mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum sempiternum est in generationibus vestris de incensis Domini; omnis, qui tetigerit illa, sanctificabitur”. (Liber Leviticus 6, 11)

  • “Haec est oblatio Aaron et filiorum eius, quam offerre debent Domino in die unctionis ipsius: decimam partem ephi offerent similae in sacrificio sempiterno medium eius mane et medium vespere; (Liber Leviticus 6, 13)

  • “Loquere Aaron et filiis eius: Ista est lex sacrificii pro peccato: in loco, ubi mactatur holocaustum, mactabitur coram Domino: sanctum sanctorum est. (Liber Leviticus 6, 18)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina