Mosaico decorativo

1. Reuniram os filisteus todas as suas forças em Afec, estando os israelitas acampados junto à fonte de Jezrael.

1. congregata sunt ergo Philisthim universa agmina in Afec sed et Israël castrametatus est super fontem qui erat in Jezraël

2. Os príncipes dos filisteus iam à frente com suas tropas, divididas em companhias de cem e de mil homens. Davi e sua gente caminhavam na retaguarda com Aquis.

2. et satrapæ quidem Philisthim incedebant in centuriis et milibus David autem et viri ejus erant in novissimo agmine cum Achis

3. Os chefes dos filisteus disseram: “Quem são esses hebreus?”. “É Davi – respondeu Aquis –, servo de Saul, rei de Israel, que está em minha companhia há muitos dias e mesmo há muitos anos. Nada tenho a censurar-lhe desde o dia em que se refugiou junto de mim até hoje.”

3. dixeruntque principes Philisthim quid sibi volunt Hebræi isti et ait Achis ad principes Philisthim num ignoratis David qui fuit servus Saul regis Israël et est apud me multis diebus vel annis et non inveni in eo quicquam ex die qua transfugit ad me usque ad diem hanc

4. Furiosos, os chefes dos filisteus disseram-lhe: “Vá-se embora esse homem; manda que ele volte ao lugar que lhe marcaste, mas que não desça conosco à batalha; não suceda que se volte contra nós no meio do combate. Pois como poderia ele ganhar melhor as graças de seu amo, do que ao preço das cabeças de nossos homens?

4. irati sunt autem adversus eum principes Philisthim et dixerunt ei revertatur vir et sedeat in loco suo in quo constituisti eum et non descendat nobiscum in prœlium ne fiat nobis adversarius cum prœliari cœperimus quomodo enim aliter placare poterit dominum suum nisi in capitibus nostris

5. Não é ele porventura aquele Davi, do qual se cantava dançando: ‘Saul matou seus milhares mas Davi seus dez milhares?’.”

5. nonne iste est David cui cantabant in choro dicentes percussit Saul in milibus suis et David in decem milibus suis

6. Aquis chamou Davi e disse-lhe: “Viva Deus! Tu és um homem reto e teu proceder comigo no acampamento me parece justo. Até hoje nada tive a censurar-te desde que chegaste à minha casa. Mas não és bem visto pelos príncipes.

6. vocavit ergo Achis David et ait ei vivit Dominus quia rectus es tu et bonus in conspectu meo et exitus tuus et introitus tuus mecum est in castris et non inveni in te quicquam mali ex die qua venisti ad me usque ad diem hanc sed satrapis non places

7. Retira-te, pois, e vai em paz, para não descontentar os príncipes dos filisteus”.

7. revertere ergo et vade in pace et non offendes oculos satraparum Philisthim

8. Davi disse a Aquis: “Mas, que fiz eu? Que achaste de censurável no teu servo, desde o dia em que cheguei à tua casa até hoje, para que eu não vá combater contra os inimigos do rei, meu senhor?”.

8. dixitque David ad Achis quid enim feci et quid invenisti in me servo tuo a die qua fui in conspectu tuo usque in diem hanc ut non veniam et pugnem contra inimicos domini mei regis

9. “Eu o sei – respondeu Aquis –; “tens sido bom para comigo, como um anjo do Senhor. Mas os chefes dos filisteus é que não querem que vás com eles ao combate.

9. respondens autem Achis locutus est ad David scio quia bonus es tu in oculis meis sicut angelus Dei sed principes Philisthim dixerunt non ascendet nobiscum in prœlium

10. Amanhã cedo, portanto, parti, tu e os servos de teu senhor que te seguiram. Ide, parti bem cedo, ao clarear do dia.”

10. igitur consurge mane tu et servi domini tui qui venerunt tecum et cum de nocte surrexeritis et cœperit dilucescere pergite

11. Davi e os seus homens levantaram-se de madrugada e voltaram à terra dos filisteus. Estes, porém, subiram a Jezrael.

11. surrexit itaque de nocte David ipse et viri ejus ut proficiscerentur mane et reverterentur ad terram Philisthim Philisthim autem ascenderunt in Jezraël


Bíblia Ave Maria - Alle Rechte vorbehalten.


Die Bibel in einem Jahr lesen

Werde Teil unserer Community und lese die gesamte Bibel in 365 Tagen. Ein strukturierter und inspirierender Weg, deinen Glauben und deine Bibelkenntnis zu vertiefen.