Encontrados 38 resultados para: vult
in ipsa die accesserunt quidam Pharisæorum dicentes illi exi et vade hinc quia Herodes vult te occidere (Evangelium secundum Lucam 13, 31)
Spiritus ubi vult spirat et vocem ejus audis sed non scis unde veniat et quo vadat sic est omnis qui natus est ex Spiritu (Evangelium secundum Ioannem 3, 8)
sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat sic et Filius quos vult vivificat (Evangelium secundum Ioannem 5, 21)
stupebant autem omnes et mirabantur ad invicem dicentes quidnam hoc vult esse (Actus Apostolorum 2, 12)
quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo et quidam dicebant quid vult seminiverbius hic dicere alii vero novorum dæmoniorum videtur adnuntiator esse quia Jesum et resurrectionem adnuntiabat eis (Actus Apostolorum 17, 18)
ergo cujus vult miseretur et quem vult indurat (Epistula ad Romanos 9, 18)
si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua quod sit superadulta et ita oportet fieri quod vult faciat non peccat nubat (Epistula I ad Corinthios 7, 36)
mulier alligata est quanto tempore vir ejus vivit quod si dormierit vir ejus liberata est cui vult nubat tantum in Domino (Epistula I ad Corinthios 7, 39)
hæc autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult (Epistula I ad Corinthios 12, 11)
nam et cum essemus apud vos hoc denuntiabamus vobis quoniam si quis non vult operari nec manducet (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 10)
qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire (Epistula I ad Timotheum 2, 4)
qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos cœrceat linguam suam a malo et labia ejus ne loquantur dolum (Epistula I Petri 3, 10)