Encontrados 35 resultados para: voluntas
hæc est enim voluntas Patris mei qui misit me ut omnis qui videt Filium et credit in eum habeat vitam æternam et resuscitabo ego eum in novissimo die (Evangelium secundum Ioannem 6, 40)
et cum ei suadere non possemus quievimus dicentes Domini voluntas fiat (Actus Apostolorum 21, 14)
fratres voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum fit pro illis in salutem (Epistula ad Romanos 10, 1)
et nolite conformari huic sæculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quæ sit voluntas Dei bona et placens et perfecta (Epistula ad Romanos 12, 2)
de Apollo autem fratre multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus et utique non fuit voluntas ut nunc veniret veniet autem cum ei vacuum fuerit (Epistula I ad Corinthios 16, 12)
si enim voluntas prompta est secundum id quod habet accepta est non secundum quod non habet (Epistula II ad Corinthios 8, 12)
propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quæ sit voluntas Domini (Epistula ad Ephesios 5, 17)
hæc est enim voluntas Dei sanctificatio vestra (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 3)
in omnibus gratias agite hæc enim voluntas Dei est in Christo Jesu in omnibus vobis (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 18)
quia sic est voluntas Dei ut benefacientes obmutescere faciatis inprudentium hominum ignorantiam (Epistula I Petri 2, 15)
melius est enim benefacientes si velit voluntas Dei pati quam malefacientes (Epistula I Petri 3, 17)