Encontrados 215 resultados para: vocavit lucem

  • misit quoque rex et vocavit Semei dixitque ei ædifica tibi domum in Hierusalem et habita ibi et non egredieris inde huc atque illuc (Liber I Regum 2, 36)

  • et mittens vocavit eum dixitque illi nonne testificatus sum tibi per Dominum et prædixi tibi quacumque die egressus jeris huc et illuc scito te esse moriturum et respondisti mihi bonus sermo audivi (Liber I Regum 2, 42)

  • et statuit duas columnas in porticum templi cumque statuisset columnam dexteram vocavit eam nomine Jachin similiter erexit columnam secundam et vocavit nomen ejus Booz (Liber I Regum 7, 21)

  • emitque montem Samariæ a Somer duobus talentis argenti et ædificavit eam et vocavit nomen civitatis quam extruxerat nomine Somer domini montis Samariæ (Liber I Regum 16, 24)

  • surrexit et abiit Sareptham cumque venisset ad portam civitatis apparuit ei mulier vidua colligens ligna et vocavit eam dixitque da mihi paululum aquæ in vase ut bibam (Liber I Regum 17, 10)

  • vocavit autem rex Israël omnes seniores terræ et ait animadvertite et videte quoniam insidietur nobis misit enim ad me pro uxoribus meis et filiis et pro argento et auro et non abnui (Liber I Regum 20, 7)

  • vocavit ergo rex Israël eunuchum quendam et dixit ei festina adducere Micheam filium Hiemla (Liber I Regum 22, 9)

  • vocavit virum suum et ait mitte mecum obsecro unum de pueris et asinam ut excurram usque ad hominem Dei et revertar (Liber II Regum 4, 22)

  • et ille vocavit Giezi et dixit ei voca Sunamitin hanc quæ vocata ingressa est ad eum qui ait tolle filium tuum (Liber II Regum 4, 36)

  • Heliseus autem locutus est ad mulierem cujus vivere fecerat filium dicens surge vade tu et domus tua et peregrinare ubicumque reppereris vocavit enim Dominus famem et veniet super terram septem annis (Liber II Regum 8, 1)

  • Heliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum et ait illi accinge lumbos tuos et tolle lenticulam olei hanc in manu tua et vade in Ramoth Galaad (Liber II Regum 9, 1)

  • fuit autem Jabes inclitus præ fratribus suis et mater ejus vocavit nomen illius Jabes dicens quia peperi eum in dolore (Liber I Paralipomenon 4, 9)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer”. São Padre Pio de Pietrelcina