Encontrados 91 resultados para: vix
vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen ejus Seth (Liber Genesis 5, 3)
et factum est omne tempus quod vixit Adam anni nongenti triginta et mortuus est (Liber Genesis 5, 5)
vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos (Liber Genesis 5, 6)
vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis genuitque filios et filias (Liber Genesis 5, 7)
vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan (Liber Genesis 5, 9)
post cujus ortum vixit octingentis quindecim annis et genuit filios et filias (Liber Genesis 5, 10)
vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malalehel (Liber Genesis 5, 12)
et vixit Cainan postquam genuit Malalehel octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias (Liber Genesis 5, 13)
vixit autem Malalehel sexaginta quinque annos et genuit Jared (Liber Genesis 5, 15)
et vixit Malalehel postquam genuit Jared octingentis triginta annis et genuit filios et filias (Liber Genesis 5, 16)
vixitque Jared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch (Liber Genesis 5, 18)
et vixit Jared postquam genuit Enoch octingentos annos et genuit filios et filias (Liber Genesis 5, 19)