Encontrados 142 resultados para: virtutem Dei veritas
virtutem autem magnitudinis ejus quis enuntiabit et quis adiciet enarrare misericordiam ejus (Liber Ecclesiasticus 18, 4)
volatilia ad sibi similia conveniunt et veritas ad eos qui operantur illam revertetur (Liber Ecclesiasticus 27, 10)
secundum enim ligna silvæ sic ignis exardescit et secundum virtutem hominis iracundia illius erit et secundum substantiam suam exaltabit iram suam (Liber Ecclesiasticus 28, 12)
recupera proximum secundum virtutem tuam et adtende tibi ne incidas (Liber Ecclesiasticus 29, 26)
ebrietatis animositas inprudentis offensio minorans virtutem et faciens vulnera (Liber Ecclesiasticus 31, 40)
a tristitia enim festinat mors et cooperiet virtutem et tristitia cordis flectet cervicem (Liber Ecclesiasticus 38, 19)
in brachio suo formabit lutum et ante pedes suos curvabit virtutem suam (Liber Ecclesiasticus 38, 33)
in tempore consummationis effundent virtutem et furorem ejus qui fecit illos confundent (Liber Ecclesiasticus 39, 34)
et iteravit orationem suam volens ostendere virtutem Dei (Liber Ecclesiasticus 50, 23)
et dixit Ezechias ad Isajam bonum verbum Domini quod locutus est et dixit fiat tantum pax et veritas in diebus meis (Liber Isaiae 39, 8)
qui dat lasso virtutem et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat (Liber Isaiae 40, 29)
et conversum est retrorsum judicium et justitia longe stetit quia corruit in platea veritas et æquitas non potuit ingredi (Liber Isaiae 59, 14)