Encontrados 213 resultados para: vestris

  • recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semet ipsos contradictionem ut ne fatigemini animis vestris deficientes (Epistula ad Hebraeos 12, 3)

  • et gressus rectos facite pedibus vestris ut non claudicans erret magis autem sanetur (Epistula ad Hebraeos 12, 13)

  • obœdite præpositis vestris et subiacete eis ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri ut cum gaudio hoc faciant et non gementes hoc enim non expedit vobis (Epistula ad Hebraeos 13, 17)

  • quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem (Epistula Iacobi 3, 14)

  • unde bella et lites in vobis nonne hinc ex concupiscentiis vestris quæ militant in membris vestris (Epistula Iacobi 4, 1)

  • petitis et non accipitis eo quod male petatis ut in concupiscentiis vestris insumatis (Epistula Iacobi 4, 3)

  • nunc autem exultatis in superbiis vestris omnis exultatio talis maligna est (Epistula Iacobi 4, 16)

  • Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quæ in vobis est spe (Epistula I Petri 3, 15)

  • et habemus firmiorem propheticum sermonem cui bene facitis adtendentes quasi lucernæ lucenti in caliginoso loco donec dies inlucescat et lucifer oriatur in cordibus vestris (Epistula II Petri 1, 19)


“Um dia você verá surgir o infalível triunfo da justiça Divina sobre a injustiça humana”. São Padre Pio de Pietrelcina