Encontrados 77 resultados para: veritas particeps sapientiae consilia
ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum postea autem fiet socius et bonorum et qui derelictus in ira Dei omnipotentis iterum in magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur (Liber II Maccabaeorum 5, 20)
misericordia et veritas non te deserant circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui (Liber Proverbiorum 3, 3)
ubi non est gubernator populus corruet salus autem ubi multa consilia (Liber Proverbiorum 11, 14)
cogitationes justorum judicia et consilia impiorum fraudulentia (Liber Proverbiorum 12, 5)
via stulti recta in oculis ejus qui autem sapiens est audit consilia (Liber Proverbiorum 12, 15)
dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium (Liber Proverbiorum 12, 20)
errant qui operantur malum misericordia et veritas præparant bona (Liber Proverbiorum 14, 22)
misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus ejus (Liber Proverbiorum 20, 28)
quia cum dispositione initur bellum et erit salus ubi multa consilia sunt (Liber Proverbiorum 24, 6)
qui subtrahit aliquid a patre suo et matre et dicit hoc non est peccatum particeps homicidæ est (Liber Proverbiorum 28, 24)
neque cum invidia tabescente iter habebo quoniam ista non erit particeps sapientiæ (Liber Sapientiae 6, 25)
volatilia ad sibi similia conveniunt et veritas ad eos qui operantur illam revertetur (Liber Ecclesiasticus 27, 10)