Encontrados 91 resultados para: venisset

  • surrexit et abiit Sareptham cumque venisset ad portam civitatis apparuit ei mulier vidua colligens ligna et vocavit eam dixitque da mihi paululum aquæ in vase ut bibam (Liber I Regum 17, 10)

  • et perrexit in desertum via unius diei cumque venisset et sederet subter unam juniperum petivit animæ suæ ut moreretur et ait sufficit mihi Domine tolle animam meam neque enim melior sum quam patres mei (Liber I Regum 19, 4)

  • cumque venisset illuc mansit in spelunca et ecce sermo Domini ad eum dixitque illi quid hic agis Helia (Liber I Regum 19, 9)

  • profectus ergo inde repperit Heliseum filium Saphat arantem duodecim jugis boum et ipse in duodecim arantibus unus erat cumque venisset Helias ad eum misit pallium suum super illum (Liber I Regum 19, 19)

  • iterum misit principem quinquagenarium tertium et quinquaginta qui erant cum eo qui cum venisset curvavit genua contra Heliam et precatus est eum et ait homo Dei noli despicere animam meam et animam servorum tuorum qui mecum sunt (Liber II Regum 1, 13)

  • cumque venisset ad virum Dei in monte adprehendit pedes ejus et accessit Giezi ut amoveret eam et ait homo Dei dimitte illam anima enim ejus in amaritudine est et Dominus celavit me et non indicavit mihi (Liber II Regum 4, 27)

  • cumque venisset jam vesperi tulit de manu eorum et reposuit in domo dimisitque viros et abierunt (Liber II Regum 5, 24)

  • cumque venisset dies altera tulit sagulum et infudit aqua et expandit super faciem ejus quo mortuo regnavit Azaël pro eo (Liber II Regum 8, 15)

  • et surrexit et venit in Samariam cumque venisset ad Camaram pastorum in via (Liber II Regum 10, 12)

  • cumque venisset rex de Damasco vidit altare et veneratus est illud ascenditque et immolavit holocausta et sacrificium suum (Liber II Regum 16, 12)

  • igitur cum venisset unus de sacerdotibus his qui captivi ducti fuerant de Samaria habitavit in Bethel et docebat eos quomodo colerent Dominum (Liber II Regum 17, 28)

  • cumque venisset rex David et sedisset coram Domino dixit quis ego sum Domine Deus et quæ domus mea ut præstares mihi talia (Liber I Paralipomenon 17, 16)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina