Encontrados 70 resultados para: venire

  • et reddidit ei captivitatem quam prius erat prædatus de terra Juda et conversus abiit in terram suam et non adposuit amplius venire in fines ejus (Liber I Maccabaeorum 9, 72)

  • qui autem in arce erant miserunt ad Tryfonem legatos ut festinaret venire per desertum et mitteret illis alimonias (Liber I Maccabaeorum 13, 21)

  • videns autem Philippus paulatim virum ad profectum venire ac frequentius res ei prospere cedere ad Ptolomeum ducem Cœlesyriæ et Fœnicis scripsit ut auxilium ferret regis negotiis (Liber II Maccabaeorum 8, 8)

  • hinc igitur cœpit ex gravi superbia deductus ad agnitionem sui venire divina admonitus plaga per momenta singula doloribus suis augmenta capientibus (Liber II Maccabaeorum 9, 11)

  • anno centesimo quadragesimo nono cognovit Judas Antiochum Eupatoris venire cum multitudine adversus Judæam (Liber II Maccabaeorum 13, 1)

  • hortor itaque venire vos cum benevolentia et adtentiore studio lectionem facere, et veniam habere in illis in quibus videmur sequentes imaginem sapientiæ et deficere in verborum conpositione. nam deficiunt verba hebraica quando translata fuerint ad alteram linguam; non solum autem hæc, sed et ipsa Lex et Prophetæ ceteraque librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur. (Liber Ecclesiasticus 0, 3)

  • noli de mortuo gaudere sciens quoniam omnes morimur et in gaudium nolumus venire (Liber Ecclesiasticus 8, 8)

  • super filiam luxuriosam confirma custodiam nequando faciat te in obprobrium venire inimicis a detractatione in civitate et abiectione plebis et confundat te in multitudine populi (Liber Ecclesiasticus 42, 11)

  • onus Tyri ululate naves maris quia vastata est domus unde venire consueverant de terra Cetthim revelatum est eis (Liber Isaiae 23, 1)

  • concitate gentes ecce auditum est in Hierusalem custodes venire de terra longinqua et dare super civitates Juda vocem suam (Liber Ieremiae 4, 16)

  • nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis quæ sunt in manibus tuis si placet tibi ut venias mecum in Babylonem veni et ponam oculos meos super te si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem reside ecce omnis terra in conspectu tuo quod elegeris et quo placuerit tibi ut vadas illuc perge (Liber Ieremiae 40, 4)

  • et mecum noli venire sed habita apud Godoliam filium Ahicam filii Saphan quem præposuit rex Babylonis civitatibus Judææ habita ergo cum eo in medio populi vel quocumque placuerit tibi ut vadas vade dedit quoque ei magister militiæ cibaria et munuscula et dimisit eum (Liber Ieremiae 40, 5)


“Seja paciente nas aflições que o Senhor lhe manda.” São Padre Pio de Pietrelcina