Encontrados 27 resultados para: usus

  • si qua autem ligna non sunt pomifera sed agrestia et in ceteros apta usus succide et extrue machinas donec capias civitatem quæ contra te dimicat (Liber Deuteronomii 20, 20)

  • si vindemiaveris vineam tuam non colliges remanentes racemos sed cedent in usus advenæ pupilli ac viduæ (Liber Deuteronomii 24, 21)

  • septimo autem die sacerdotes tollant septem bucinas quarum usus est in jobeleo et præcedant arcam fœderis septiesque circuibitis civitatem et sacerdotes clangent bucinis (Liber Iosue 6, 4)

  • et septem ex eis septem bucinas quarum in jobeleis usus est præcedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes et armatus populus ibat ante eos vulgus autem reliquum sequebatur arcam et bucinis personabat (Liber Iosue 6, 13)

  • sed sic vivant ut in usus universæ multitudinis ligna cædant aquasque conportent quibus hæc loquentibus (Liber Iosue 9, 21)

  • habentes paleas et fænum in asinorum pabulum et panem ac vinum in meos et ancillæ tuæ usus et pueri qui mecum est nulla re indigemus nisi hospitio (Liber Iudicum 19, 19)

  • super eos vero qui ad varios usus onera portabant erant scribæ et magistri de Levitis janitores (Liber II Paralipomenon 34, 13)

  • et mittantur qui considerent per universas provincias puellas speciosas et virgines et adducant eas ad civitatem Susan et tradant in domum feminarum sub manu Ægæi eunuchi qui est præpositus et custos mulierum regiarum et accipiant mundum muliebrem et cetera ad usus necessaria (Liber Esther 2, 3)

  • et qui insepultos abiecerat multos ipse et inlamentatus et insepultus abicitur sepultura neque peregrina usus neque patrio sepulchro participans (Liber II Maccabaeorum 5, 10)

  • aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secaverit et hujus docte eradat omnem corticem et arte sua usus diligenter fabricet vas utile in conversatione vitæ (Liber Sapientiae 13, 11)

  • et reliquum horum quod ad nullos usus facit lignum curvum et verticibus plenum sculpat diligenter per vacuitatem suam et per scientiam artis suæ figuret illud et adsimilet illud imagini hominis (Liber Sapientiae 13, 13)

  • sed et figulus mollem terram premens laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas et de eodem luto fingit quæ munda sunt in usum vasa similiter et quæ his sunt contraria horum autem vasorum qui sit usus judex est figulus (Liber Sapientiae 15, 7)


“O grau sublime da humildade é não só reconhecer a abnegação, mas amá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina