Encontrados 778 resultados para: tuum
ubi enim est thesaurus tuus ibi est et cor tuum (Evangelium secundum Matthaeum 6, 21)
lucerna corporis est oculus si fuerit oculus tuus simplex totum corpus tuum lucidum erit (Evangelium secundum Matthaeum 6, 22)
si autem oculus tuus nequam fuerit totum corpus tuum tenebrosum erit si ergo lumen quod in te est tenebræ sunt tenebræ quantæ erunt (Evangelium secundum Matthaeum 6, 23)
ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata tunc ait paralytico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam (Evangelium secundum Matthaeum 9, 6)
si autem peccaverit in te frater tuus vade et corripe eum inter te et ipsum solum si te audierit lucratus es fratrem tuum (Evangelium secundum Matthaeum 18, 15)
honora patrem et matrem et diliges proximum tuum sicut te ipsum (Evangelium secundum Matthaeum 19, 19)
tolle quod tuum est et vade volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi (Evangelium secundum Matthaeum 20, 14)
ait illi Jesus diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua (Evangelium secundum Matthaeum 22, 37)
secundum autem simile est huic diliges proximum tuum sicut te ipsum (Evangelium secundum Matthaeum 22, 39)
et timens abii et abscondi talentum tuum in terra ecce habes quod tuum est (Evangelium secundum Matthaeum 25, 25)
tunc ait illi Jesus converte gladium tuum in locum suum omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt (Evangelium secundum Matthaeum 26, 52)
quid est facilius dicere paralytico dimittuntur tibi peccata an dicere surge et tolle grabattum tuum et ambula (Evangelium secundum Marcum 2, 9)