Encontrados 17 resultados para: tradetur

  • pluribus majorem partem dabis et paucioribus minorem singulis sicut nunc recensiti sunt tradetur possessio (Liber Numeri 26, 54)

  • quæ dixit ad eum ibo quidem tecum sed in hac vice tibi victoria non reputabitur quia in manu mulieris tradetur Sisara surrexit itaque Debbora et perrexit cum Barac in Cedes (Liber Iudicum 4, 9)

  • dixitque Dominus ad Gedeon multus tecum est populus nec tradetur Madian in manus ejus ne glorietur contra me Israël et dicat meis viribus liberatus sum (Liber Iudicum 7, 2)

  • neque fiduciam vobis tribuat super Domino dicens eruens liberabit nos Dominus et non tradetur civitas hæc in manu regis Assyriorum (Liber II Regum 18, 30)

  • hæc dicite Ezechiæ regi Judæ non te seducat Deus tuus in quo habes fiduciam neque dicas non tradetur Hierusalem in manu regis Assyriorum (Liber II Regum 19, 10)

  • justus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo (Liber Proverbiorum 11, 8)

  • et Sedecias rex Juda non effugiet de manu Chaldeorum sed tradetur in manu regis Babylonis et loquetur os ejus cum ore illius et oculi ejus oculos illius videbunt (Liber Ieremiae 32, 4)

  • hæc dicit Dominus tradenda tradetur civitas hæc in manu exercitus regis Babylonis et capiet eam (Liber Ieremiae 38, 3)

  • si autem non exieris ad principes regis Babylonis tradetur civitas hæc in manu Chaldeorum et succendent eam igni et tu non effugies de manu eorum (Liber Ieremiae 38, 18)

  • hæc dices ad eos sic dicit Dominus Deus vivo ego quia qui in ruinosis habitant gladio cadent et qui in agro est bestiis tradetur ad devorandum qui autem in præsidiis et in speluncis sunt peste morientur (Prophetia Ezechielis 33, 27)

  • In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caëli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum eius alteri populo non tradetur comminuet autem, et consumet universa regna hæc et ipsum stabit in æternum. (Prophetia Danielis 2, 44)

  • Et post finem annorum fœderabuntur filiaque regis Austri veniet ad regem Aquilonis facere amicitiam, et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit semen eius et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam, adolescentes eius, et qui confortabant eam in temporibus. (Prophetia Danielis 11, 6)


“Vive-se de fé, não de sonhos.” São Padre Pio de Pietrelcina