Encontrados 20 resultados para: tollet

  • tollet eum ventus urens et auferet et velut turbo rapiet eum de loco suo (Liber Iob 27, 21)

  • quandocumque pertransierit tollet vos quoniam mane diluculo pertransibit in die et in nocte et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui (Liber Isaiae 28, 19)

  • ventilabis eos et ventus tollet et turbo disperget eos et tu exultabis in Domino in Sancto Israël lætaberis (Liber Isaiae 41, 16)

  • cum clamaveris liberent te congregati tui et omnes eos auferet ventus tollet aura qui autem fiduciam habet mei hereditabit terram et possidebit montem sanctum meum (Liber Isaiae 57, 13)

  • et tollet de semine regni ferietque cum eo fœdus et accipiet ab eo jusiurandum sed et fortes terræ tollet (Prophetia Ezechielis 17, 13)

  • et tollet sacerdos de sanguine quod erit pro peccato et ponet in postibus domus et in quattuor angulis crepidinis altaris et in postibus portæ atrii interioris (Prophetia Ezechielis 45, 19)

  • et tollet eum propinquus suus et conburet eum ut efferat ossa de domo et dicet ei qui in penetrabilibus domus est numquid adhuc est apud te (Prophetia Amos 6, 10)

  • omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum et omnem qui fert fructum purgabit eum ut fructum plus adferat (Evangelium secundum Ioannem 15, 2)


“O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria e que edificamos nossa vida na humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina